Claudii Rutilii Namatiani De reditu suo libri II.

Front Cover
Lucian Müller
in aedibus B. G. Teubneri, 1870 - Fables - 61 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 13 - PROCESSU pelagi jam se Capraria tollit. Squalet lucifugis insula plena viris. Ipsi se monachos Graio cognomine dicunt , Quod soli nullo vivere teste volunt. Munera fortunae metuunt , dum damna verentur Quisquam sponte miser, ne miser esse queat ? Quaenam perversi rabies tam stulta cerebri , Dum mala formides , nec bona posse pati ? Sive suas repetunt ex fato ergastula pœnas ; Tristia seu nigro viscera felle'tument.
Page 2 - ... exaudi, regina tui pulcherrima mundi, inter sidereos Roma recepta polos; exaudi, genetrix hominum, genetrixque deorum; non procul a caelo per tua templa sumus. te canimus semperque, sinent dum fata, canemus: sospes nemo potest immemor esse tui. obruerint citius scelerata oblivia solem, quam tuus ex nostro corde recedat honos.
Page 15 - Aeolias possit qui prohibere minas: Sed procera suo praetexitur alga profundo, ' Molliter offensae non nocitura rati; Et tamen insanas cedendo interligat undas, Nee sinit ex alto grande volumen agi.
Page 5 - Nilus inundet altricetnque suam fertilis orbis alat. quin et fecundas tibi conferat Africa messes, sole suo dives, sed magis imbre tuo. interea et Latiis consurgant horrea sulcis 150 pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.
Page 25 - ANIMULA ! vagula, blandula, Hospes, comesque, corporis, Quae nunc abibis in- loca — Pallidula, rigida, nudula, Nee, ut soles, dabis jocos...
Page 19 - Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum, proditor arcani quod fuit imperii. Romano generi dum nititur esse superstes, crudelis summis miscuit ima furor, dumque timet, quidquid se fecerat ipse timeri, immisit Latiae barbara tela neci. Visceribus nudis armatum condidit hostem illatae cladis liberiore dolo. Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat et captiva prius quam caperetur erat.
Page 3 - Paeoniam meruit medicina per artem, 75 factus et Alcides nobilitate deus : tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis, foedere communi vivere cuncta facis. te, dea, te celebrat Romanus ubique recessus pacificoque gerit libera colla iugo.
Page 9 - Credere maluerim Pygmaeae damna cohortis Et coniuratos in sua bella grues. Haud procul hinc petitur signatus ab Hercule portus; Vergentem sequitur mollior aura diem. Inter castrorum vestigia sermo retexit 296 Sardoam Lepido praecipitante fugam.
Page 3 - Quod regnas minus est quam quod regnare mereris : Excedis factis grandia fata tuis.
Page 33 - ... florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono. carmina dono tibi, serta tuo genio, carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, quae bis septeno uere tibi remeat, 35 serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, aetatis florem floribus ut decores.

Bibliographic information