D. Junii Juvenalis et Auli Persii Flacci Satyræ: tabulis æneis illustravit

Front Cover
Prostant venales Londini, apud Gul. Sandby in vico Fletano; Cantabrigiae, apud G. Thurlbourn & J. Woodyer, 1763 - Latin poetry - 207 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 165 - ... sambucam citius caloni aptaveris alto. 95 stat contra ratio, et secretam garrit in aurem ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo. publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus. diluis helleborum, certo conpescere puncto 100 nescius examen ? vetat hoc natura medendi.
Page 162 - Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis Pagina turgescat dare pondus idonea fumo.
Page 163 - Tecum etenim longos memini consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes ; Unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, Atque verecunda laxamus seria mensa.
Page 160 - Quo fretus? die hoc, magni pupille Pericli. Scilicet ingenium et rerum prudentia velox Ante pilos venit, dicenda tacendaque calles. 5 Ergo ubi commota fervet plebecula bile, Fert animus calidae fecisse silentia turbae Maiestate manus. Quid deinde loquere? "Quirites, Hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud.
Page 72 - Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem Integer; ambiguae si quando citabere testis 80 Incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis Falsus et admoto dictet perjuria tauro, Summum crede nefas animam praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas.
Page 164 - Hic Dama est non tressis agaso, Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax: Verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. Papae! Marco spondente, recusas Credere tu nummos? Marco sub judice palles? 80 Marcus dixit: ita est. Assigna, Marce, tabellas. Haec mera libertas : hoc nobis pilea donant. ' An quisquam est alius -liber, nisi ducere vitam Cui licet, ut voluit ? licet, ut volo, vivere : non sim Liberior Bruto ?
Page 158 - Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, poscentis videas : venienti occurrite morbo, et quid opus Cratero magnos promittere montis ? 65 discite et, о miseri, causas cognoscite rerum : quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis 70 quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte locatus es in re...
Page 168 - Herodis venere dies, unctaque fenestra 180 dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes violas, rubrumque amplexa catinum cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino: labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.
Page 167 - ... en quid agis ? duplici in diversum scinderis hamo. huncine, an hunc sequeris ? subeas alternus oportet 155 ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. nee tu, cum obstiteris semel instantique negaris parere imperio, ' rupi jam vincula' dicas; nam et luctata canis nodum abripit; et tamen illi, cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
Page 169 - Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo Producis genio. Solis natalibus est qui Tingat olus siccum muria vafer in calice empta, 20 Ipse sacrum irrorans patinae piper : hic bona dente Grandia magnanimus peragit puer.

Bibliographic information