Gai Suetoni Tranquilli De vita Caesarum libri I-II: Iulius, Augustus

Front Cover
Alyn and Bacon, 1918 - 373 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 30 - ... ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset : quae si qui investigare et 25 persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro 1 A et perinde reliquas commutet. feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut ' Laudes Herculis ', tragoedia
Page 17 - Pompei copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, invasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce et inde reversurum ad ducem sine exercitu.
Page 97 - ... plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam libros totos et senatui recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli "de Prole Augenda" et Rutili "de Modo Aedificiorum," quo magis persuaderet utramque rem non.
Page 201 - Anc. 34: ln consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram per consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli.
Page 3 - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Page 62 - Ita mihi salvam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in vestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.
Page 29 - Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est ; alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.
Page 98 - Neapolitanorum permutaverit Aenaria data. Observabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet ; nihil in hoc quidem aliud devitans, ut ad Tiberium scribit, quam 6v<r<úT7/xi'av nominis.
Page 65 - R. ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus et l edicto : commentum id se, ut ad illorum vitam 2 velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium aetatium principes exigerentur a civibus.
Page 92 - Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret ; sed in senecta sinistro minus vidit ; dentes raros et exiguos et scabros ; capillum leviter inflexum et subflavum ; supercilia coniuncta ; mediocres aures ; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem ; colorem inter aquilum candidumque ; staturam brevem — quam tamen...

Bibliographic information