Domitii Vlpiani e Libro regvlarvm singvlari excerpta: eivsdem Vlpiani Institvtionvm fragmenta

Front Cover
impensis Adolphi Marci, 1856 - Roman law - 112 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 85 - Paling.' torn. II, pp. 926-930. I. 1. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat sic dat, ne recipiat : at qui precario concedit, sic dat quasi tune recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere. Et est simile commodato : nam et qui commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat.
Page 83 - Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
Page 31 - A praetore constituitur curator, quem ipse praetor voluerit, libertinis prodigis, itemque ingenuis, qui ex testamento parentis heredes facti male dissipant bona : his enim ex lege curator dari non poterat, cum ingenuus quidem non ab intestato, sed ex testamento heres factus sit patri, libertinus autem nullo modo patri heres fieri possit, qui nee patrem habuisse videtur, cum servilis cognatio nulla sit. § 4 : Praeterea dat curatorem ei etiam qui nuper pubes factus idonee negotia sua tueri non potest.
Page 83 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Page 87 - Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
Page 17 - Retentiones ex dote flunt aut propter liberas,2 aut propter mores, aut propter inpensas, aut propter res donatas, aut- propter res amotas. § 10. Propter liberos retentio fit, si culpa mulieris aut patris cuius in potestate est divortium factum sit...
Page 80 - In rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet. In personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper adversus eundem locum habet.
Page 25 - ... possunt. 7 Is cui tutela in iure cessa est cessicius tutor appellatur ; qui siue mortuus fuerit, siue capite minutus, siue alii tutelam cesserit,1 redit ad legitimum tutorem tutela.
Page 14 - Inter parentes et liberos infinite cuiuscumque gradus sint conubium 15 non est. inter cognatos autem ex transuerso gradu olim quidem usque ad quartum gradum matrimonia contrahi non poterant...
Page 23 - Morte patris filius et filia sui iuris fiunt1; morte autem aui nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem aui in potestate patris futuri non sunt, uelut si moriente auo pater eorum aut...

Bibliographic information