Ergebnisse einer Vergleichung zwischen Ciceros Schriften "De oratore" und "Orator"

Front Cover
E.T. Jacob, 1900 - 47 pages
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 44 - Est autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis aetas nee vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt.
Page 34 - In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior. Nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit, aut cur aut in quo offendat, intellegit; et tamen omnium longitui5 dinem et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit.
Page 27 - Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiiciendum.
Page 46 - Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant. Animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi.
Page 45 - Omnis enim motus animi suum quemdam a natura habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae.
Page 45 - Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum, huic secundas, huic tertias.
Page 29 - Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestís frigoris depellendi causa reperta primo , post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
Page 28 - Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur, et a privata ac singulari controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ii, qui audiant, natura, et genere, et universa re cognita de singulis reis, et criminibus, et litibus .statuere possint.
Page 9 - Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam, cum erga oratorem tum erga illum pro quo dicet orator.
Page 3 - ... quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt...

Bibliographic information