Erklärende Anmerkungen zu Cicero's Brutus

Front Cover
Schulbuchhandlung, 1796 - 390 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 275 - Renuntiatum est nobis esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt.
Page 275 - M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt: ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.
Page 70 - Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo 'de poetis' libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum 'annalem' scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.
Page 58 - ... sacrata scriptis omnis generis, orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nee facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.
Page 203 - Nepotem de eodem ita scripsit : ' quid ? oratorem quem huic antepones eorum * qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis verbis aut ornatior aut elegantior?
Page 43 - Ac veteres quidem scriptores artis usque a principe illo atque inventore Tisia repetitos unum in locum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque praecepta magna conquisita cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit ut nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes qui quod illi praecipiant velint intellegere ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem revertantur.
Page 35 - Demosthenes ac paene lex orandi fuit ; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nee quod desit in eo nee quod redundet 77 invenias. Plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est ; carnis tamen plus habet, minus lacertorum.
Page 246 - Ad quern cum fieret concursus, quod * studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. ^ Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.
Page 238 - Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.
Page 115 - Qui cum summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem exempli tribunatum ingressus, longe maiora et acriora...

Bibliographic information