Grundriss zu Vorlesungen über Geschichte und Institutionen des römischen Rechts

Predný obal
Manz, 1885 - 172 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 9 - Jus autem civile vel gentium ita dividitur : omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim sUO proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur : nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis : quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos perseque custoditur vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur.
Strana 131 - In suis heredibus evidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla videatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent qui etiam vivo patre quodammodo domini existimantur : unde etiam filitfsfamilias appellatur sicut paterfamilias, sola nota hac adjecta per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit.
Strana 60 - Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. stipulandi ita, si post omnium interrogationem promissor respondeat ' spondeo.' ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat ' utrique vestrum dare spondeo ' : nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio nee creduntur duo rei stipulandi esse. duo pluresve rei promittendi ita fiunt : ' Maevi, quinque aureos dare spondes ? Sei, eosdem quinque aureos dare spondes?'...
Strana 27 - Igitur quod liberi nostri quos in potestate habemus, item quod servi nostn mancipio accipiunt, vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur : ipse enim qui in potestate nostra est nihil suum habere potest...
Strana 53 - Si quis a non domino, quem dominum esse crederet, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua justa causa seque bona fide acceperit : naturali ratione placuit, fructus, quos percepit, ejus esse pro cultura et cura. Et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. Ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est. Itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, cogitur restituere.
Strana 153 - Certis igitur ex causis Praetor aut Proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversiis interpomt. quod turn maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur. et in summa aut iubet aliquid fieri, aut fieri prohibet.
Strana 3 - Nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis?
Strana 130 - Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit sive alia ratione, veluti emancipatione. Nam si per id tempus, quo quis moritur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest.
Strana 117 - Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse videtur; nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera; mulieres enim quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a praetore cogitur.
Strana 79 - Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare1. Qui pro usu aut vestimentorum, aut argenti, aut iumenti, mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia talis desideratur qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet*.

Bibliografické informácie