Jahrbücher für classische Philologie: Supplementband, Volume 16

Front Cover
B.G. Teubner, 1888 - Classical philology
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 494 - ... quod filiam Cereris, id est ipsam fecunditatem , quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat et apud inferos detinuerat; quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia constituta.
Page 482 - Omnes ergo non tantum poetae sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores, hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt: Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro.
Page 489 - Inter cetera quae praetermittere quoniam multa sunt cogor in Italiae compitis quaedam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis ut in eius honorem pudenda virilia colerentur, non saltern aliquantum verecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia.
Page 473 - KÓCTUOV, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore.
Page 447 - Ego ista conicere 186 putari debui, nisi evidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens multa esse vera, quae non modo vulgo scire non sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expédiât, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clausisse. Hic certe totum consilium prodidit velut sapientium, per quos civitates et populi regerentur.
Page 490 - ... corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo...
Page 477 - Varro commendai, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animadvertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos veros, animo videre; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc videri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi...
Page 429 - Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tarnen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat. Frug-i religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria et vasa adhuc Samia et nidor ex illis et deus ipse nusquam.
Page 488 - Libero et vinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania ; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri.
Page 498 - Quam totam vanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex virgine. Quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquando Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut vanescat...

Bibliographic information