Liturgiarum Orientalium collectio, Volume 2

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 10 - CREDO in unum Deum, [Patrem omnipotentem,] factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, [genitum, non factum, consubstantialem Patri,] per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.
Page 584 - Quam terribilis est hodie locus iste; non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli, quia oculo ad oculum visus es Domine. Nunc vero adsit nobiscum gratia tua, Domine, purga immunditias nostras, et sanctifica labia nostra. Junge voces tenuitatis nostrae, cum sanctificatione Seraphim et Archangelorum.
Page 213 - Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.
Page 629 - John vi. 56, manducat corpus meum, et bibit sanguinem meum in me manet, et ego in...
Page 5 - Dominum omnes gentes: laúdate eum omnes populi. Quoniam confírmala est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum.
Page 424 - Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Page 39 - Sal- a vatoris nostri, in quo vita posita est suscipientibus ilia: et suscipite benedictionem a Domino. Sacerdos. Tibi inclinant servi tui capita sua, expectantes mise- b ricordias uberes a te. Benedictiones copiosas quae a te sunt mitte, Domine; et sanctifica animas, corpora, spiritusque nostros, ut digni simus communicandi corpori et sanguini Christi Salvatoris nostri: per gratiam et misericordiam et amorem ejusdem Jesu Christi Domini...
Page 34 - Patrum et Patriarchae nostri Domini N. et Domini N. Episcopi nostri, cum reliquis omnibus Episcopis Orthodoxis. Canitiem ipsis venerandam concede, Domine: multis annis ipsos conserva, pascentes populum tuum cum omni pietate et sanctitate. Memento, Domine, Presbyterii hujusce, et cujuscumque alterius loci: Diaconatus in Christo, omnisque ministerii et omnis Ordinis Ecclesiastici.
Page 32 - Τ rectionis tuae e sepulchro post triduum, et ascensionis tuae in coelum, et sessionis tuae ad dexteram Dei Patris: rursumque adventus tui secundi, terribilis et gloriosi, quo judicaturus es orbem in justitia, cum unumquemque remuneraturus es secundum opera sua. Offerimus tibi hoc sacrificium terribile et incruentum, ut non secundum peccata nostra agas nobiscum, PS. d».
Page 242 - Deprecamur ergo et obsecramus clementiam tuam, ne in judicium sit populo tuo mysterium hoc, quod institutum nobis est ad salutem ; sed ad veniam peccatorum, remissionem insipientiarum, et ad gratias tibi referendas, per gratiam, misericordiam et amorem erga homines unigeniti Filii tui, per quem et cum quo te decet gloria.

Bibliographic information