M. Fabii Quintiliani institutionis oratoriae libri duodecim ad fidem codicum manu scriptorum

Front Cover
Teubner, 1874
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 21 - ... in philosophia parum diligens, egregius tarnen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
Page 252 - In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus 9 exprimere, haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem ; translatio, cum dico de homine, leo est.
Page 18 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Page 19 - Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et custodita et frequenter vehemens quoque.
Page 101 - Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem 78 unius corporis colligentem. Oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est ? Peribit enim prima pars exposi79 tionis, si iudex narrari nondum seiet. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum.
Page xvi - Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est.
Page 6 - Neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnunquam fatigantur; cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam 25Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen...
Page 251 - Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est, in eum in quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.
Page xix - Graeci glossas vocant, dum aliud agitur ediscere, et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus qui ad imitationem scribendi proponentur non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. 36 Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet.
Page 127 - Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum.

Bibliographic information