M. Fabii Quintiliani Institutionum oratoriarum libri duodecim

Front Cover
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 38 - Cetera admonitione magna egent, in primis ut tenerae mentes tracturaeque altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt discant.
Page 37 - OUPEREST lectio: in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere , ubi claudatur sensus unde incipiat...
Page 263 - Ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae, quod est dubium, per id, quod dubium non est, confirmat: necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
Page 128 - Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et 29 prope in sola delectatione ponatur.
Page 341 - Quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum...
Page 131 - ... sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet.
Page 18 - Et quoniam circa res adhac tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes. Prose- 36 quitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet.
Page 35 - ... et convivimus ex consuetudine), sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit. nam ut transeam, quem 45 ad modum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
Page 80 - Inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent.
Page 34 - ... et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis 41 intellecta. Sed ilia mutari vetat religio et consecratis utendum est ; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete ? Ergo, ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.