M. Minucii Felicis Octavius recens. J.J. Cornelissen

Front Cover
1882
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page vii - Proinde, si mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque omnia verisimilia quam vera: (3) quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseverare.
Page 4 - Quid hoc est rei ? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro...
Page 45 - Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria : invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget plangit inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur ; mox...
Page 66 - Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunf] — quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges : modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus 4 obruerunt.
Page 64 - Nonne melius in nostra dedicandus est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? Hostias et victimas deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sen ten tķa.
Page 37 - Quid? Mantuanus Maro nonne apertius proximius verius .principio' ait .caelum ac terras' et cetera mundi membra ,spiritus intus alit et infusa mens agitāt, inde hominum pecudumque genus
Page 7 - Homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur...
Page 65 - Erras, o homo, et falleris : unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint ? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est.
Page 31 - Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos...
Page 32 - Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a deo f actus, formatus, animatus.

Bibliographic information