M. T. Ciceronis quae exstant omnia opera: Fragmenta, rec. LeClerc

Copertina anteriore
excudebat Firminus Didot, 1831
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 362 - Sallustius, quo tanquam in imam voraginem cœtus omnium vitiorum excesserat; quidquid jmpudicorum , cillonum , parricidarum , sacrilegorum , debitorum fuit in urbe, municipiis, coloniis, Italia tota , sicut in fretis, subsederant, nominis perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti , nisi licentia vitiorum , et cupiditate rerum novarum. VII. At posteaquam praetor factus est, modeste se gessit et abstinenter.
Pagina 352 - Quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaveris, aut si retices, cui dubium potest esse: opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium parasti?
Pagina 71 - Quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis earn voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo sejungere ? 26.
Pagina 359 - Qui, postea quam ille suum annum in re publica perbacchatus est, omniaque, quae commoverat, pace et otio resederunt; hoc ordine revocante atque ipsa re publica manu retrahente me, reverti. Qui mihi dies, si cum 170 omni reliqua vita conferatur, animo quidem meo superet, cum nniversi vos populusque Romanus frequens adventu meo gratulatus est.
Pagina 361 - Sallusti , egeris 6 15 quae volueris: satis sit unum tetuorum scelerum esse conscium, noli nobis languorem et soporem nimium exprobrare. sumus diligentes in tuenda pudicitia uxorum nostrarum , sed ita experrecti non sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit 16 studia nostra.
Pagina 202 - Quid ? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt ? Quis sententiis aut acutior aut crebrior ? Quis verbis aut ornatior aut elegantior?
Pagina 241 - Quae nobis dies noctesque considerantibus acuentibusque intelligentiam, quae est mentis acies, caventibusque, ne quando illa hebescat, id est, in philosophia viventibus, magna spes est, aut si hoc, quo sentimus et sapimus, mortale et caducum est, iucundum nobis...
Pagina 241 - ... divinos habemus: sic existimandum est, quo magis hi fuerint semper in suo cursu, id est in ratione et investigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque implicuerint hominum vitiis et erroribus, hoc iis faciliorem ascensum et reditum in caelum fore.
Pagina 251 - Nee vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno.
Pagina 492 - Antonium proscripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite [et facundiae Latiarumque litterarum parens] atque (ut dictator Caesar hostis quondam tuus de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse quam imperii.

Informazioni bibliografiche