M. Tulli Ciceronis Pro A. Cluentio oratio

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 79 - hic fons aequitatis : mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum
Page 248 - into the mouth of Julius Caesar, Cat. li. 20, de poena possumus equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem non cruciatum esse, earn cuneta mortalium mala dissolvere, ultra eque curae eque gaudio locum
Page 96 - et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit : ipse armarii fundum exsecuit, et HS * et auri quinqu
Page 10 - instituit accusatores, instruit testes : squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote : sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis quod haec a me dici patiatur : mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.
Page 21 - eius fuisset, digito legata delevit; et cum id multis locis fecisset, post mortem eius, ne lituris coargui posset, testamentum in alias tabulas transscriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo consulto ; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur; vos tarnen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini
Page 74 - iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem, quae tam populariter esset agitata, praeterire non potui. Sed errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in iudiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur ; omnes enim illae causarum ac temporum
Page 20 - suetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum ; esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli, qui turn erat triumvir,
Page 52 - divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitrer, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum : tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligs, ut id esse secutos iudices dicas.
Page 87 - sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem ; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest ; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis
Page 75 - Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse ; proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum

Bibliographic information