M. Tulli Ciceronis de natura deorum libri primus et secundus, ed. F. Ast

Front Cover
1829
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 87 - umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum; deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent: quum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent adspexissentque solem, eiusque
Page 15 - id quale esse possit, intelligi non potest; careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, careat voluptate: quae omnia una cum deorum notione comprehendimus. Idem et in Timaeo dicit et in Legibus, et mundum deum esse et caelum et astra et terram et animos et eos, quos maiorum institutis accepimus: quae et per se sunt falsa
Page 57 - adspectus ipse satis indicaret, non esse ea fortuita. Ut si quis in domum aliquam aut in gymnasium aut in forum venerit, quum videat omnium rerum rationem, modum, disciplinan), non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem intelligat, qui praesit et cui pareatur: multo magis
Page 74 - omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen obtinuit. Quo ex genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt; vitiosarum rerum neque naturalium; quamquam Velleius aliter existimat: sed tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe puisant. Utilitatum igitur
Page 27 - atque terram, nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito: hanc tu opinionem, C. Vellei, usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu, quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti, Epicureum te esse oportere, quam ista cognovisti. Ita necesse fuit, aut haec flagitia concipere animo, aut susceptae philosophiae nomen
Page 67 - esse Aristoteli videtur, in ea parte, quae sit ad gignenda animalia aptissima, animal gigni nullum putare. Sidera autem aethereum locum obtinent, qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est, quod animal in eo gignatur, id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse.
Page 12 - idem non habeatur molestum in deo? Terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei; atqui terrae maximas regiones inhabitabiles atque incultas videmus, quod pars earum appulsu sous exarserit, pars obriguerit nive pruinaque, longinquo solis abscessu: quae, si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia, partim refrigerata
Page 63 - est igitur dicere, quum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse sine sensu, qui integro et puro et libero eodemque acerrimo et mobilissimo ardore teneatur; praesertim quum is ardor, qui est mundi, non agitatus ab alio, neque externo pulsu, sed per se ipse ac sua sponte moveatur. Nam quid potest esse mundo
Page 81 - rationis atque ordinis, tamquam via progredientem declarantemque, quid cuiusque rei causa efficiat, quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars, nulla manus, nemo opifex consequi possit imitando: seminis enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si incident in concipientem comprehendentemque naturam, nactumque sit materiam, qua
Page 63 - (quoque intelligi poterit in eo inesse intelligentiam, quod certe est mundus melior, quam ulla natura. Ut enim nulla pars est corporis nostri, quae non minoris sit, quam nosmet ipsi sumus : sic mundum Universum pluris esse necesse est, quam partem aliquam universi. Quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est;

Bibliographic information