M. Tullii Ciceronis De oratore: liber primus, für den Schulgebrauch, Volume 1

Front Cover
F.A. Perthes, 1887 - Oratory, Ancient
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 69 - Postea mihi placuit eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem. Quibus lectis hoc adsequebar. ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae 156 nova nostris essent, dum modo essent idonea.
Page 89 - Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo, et Dracone, et Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim, quam sit omne ius civile, praeter hoc nostrum, inconditum, ac paene ridiculum : de quo multa soleo in sermonibus quotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris hominibus, et maxime Graecis, antepono.
Page 19 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio ; quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocu21 tionem, et paene puerilem.
Page 65 - Cumque 142 esset omnis oratoris vis ac facultas in quinqué partes distributa, ut deberet reperire primum quid diceret; deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere; turn ea denique vestiré atque ornare oratione; post memoria saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate...
Page 102 - Eripite nos ex miseriis ; eripite nos ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri : nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus.
Page 41 - Est enim finitimus oratori poeta, 70 numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facúltate et copia vagari qua veut. Nam quod illud quasi iure, Scaevola, negasti te fuisse 7l laturum, nisi in meo regno esses, quod in omni genere sermonis...
Page 95 - Laelium et innumerabiles alios cum ex nostra civitate tum ex ceteris ; sin 212 s autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex. Aelium, M'.
Page 86 - ... adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divolsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret.
Page 24 - Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Page 68 - ... cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.

Bibliographic information