M. Tullii Ciceronis de oratore libri tres, recogn. R. Klotz

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 63 - Nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
Page 178 - Ergo u temur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi.
Page 156 - Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numerum versumque conficiunt — id est quod dico ornate.
Page 114 - Locus autem, et regio quasi ridiculi (nam id proxime quaeritur) turpitudine et deformitate quadam continetur : haec enim ridentur vel sola, vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
Page 71 - Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi; ii, qui etiam nunc annales maximi nominantur.
Page 70 - Si ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem." 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. Erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P.
Page 187 - Numerus autem in continuatione nullus est ; distinctio et aequalium et saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus.
Page 140 - Ceo, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis quos aeque laudasset peteret si ei videretur.
Page 71 - Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt. Itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit, aliique permulti, talis noster Cato, et Pictor, et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio — modo enim hue ista sunt importata,— et, dum intellegatur, quid dicant, unam dicendi laudem putant esse 54 brevitatem. Paulum se erexit, et addidit historiae maiorem sonum vocis vir...
Page 181 - Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere...

Bibliographic information