Novum Testamentum omne, tertio jam ac diligentius ab Erasmo Roterodamo recognitum, non solum ad Graecam ueritatem, uerumetiam ad multorum utriusq[ue] linguae codicum, eorumque ueterum simul & emendatorù fidem, postremo ad probatissimorum autorum citationem, emédationem & interpretationem, unà cum Annotationibus recognitis, ac magna accessione locupletatis, quae lectorem doceant, quid qua ratione mutatum sit. Quisquis igitur amas ueram Theologiam, lege, cognosce, ac deinde iudica. Neq[ue] statim offendere, si quid mutatum offenderis, sed expéde, num in melius mutatum sit. Nam morbus est, non iudicium, damnare quod non inspexeris...

Front Cover
Froben, 1522
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Bibliographic information