Opera patrum apostolicorum. Textum recens., adnotationibus illustr., versionem Lat. addidit F.X. Funk. Ed. post Hefelianam 4am 5a. 2 voll, Volume 1 |
Other editions - View all
Popular passages
Page 87 - Amplius lava me ab iniquitate mea : * et a peccato meo munda me.
Page 554 - Nonne statim scandesces l et eum convicio persequeris, dicens : Vestimentum integrum tibi dedi ; quare scidisti illud et inutile redegisti ? Et propter scissuram, quam in eo fecisti, in usu esse non potest. Nonne haec omnia verba dices fulloni ergo et de scissura, quam in vestimento tuo fecerit ? * 4. Si sic igitur tu doles de vestimento tuo et quereris, quod non illud integrum recipias, quid putas dominum tibi facturum, qui spiritum integrum tibi dedit, et tu eum totum inutilem redegisti, ita ut...
Page 281 - Christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate ; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos et nobis vobiscum et omnibus, qui sunt sub cáelo, qui credituri sunt in dominum nostrum et deum l lesum Christum et in ipsius patrem, qui resuscitavit eum a mortuis. 3. Pro omnibus sanctis orate.
Page 43 - Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Donee ponam inimicos tuos; scabellum pedum tuorum.
Page 279 - Nimis contristatus sum pro Valente, qui presbyter factus est aliquando apud vos, quod sic ignoret is locum, qui datus (est is ei. Moneo itaque, ut abstineatis vos ab avaritia et sitis casti et veraces.
Page 558 - L,E. rnunda domum tuam ; in munda enim domo libenter habitabunt mundae enim sunt atque castae et industriae, et omnes habentes gratiam apud Dominum. igitur si habuerint domum tuam puram, tecum permanebunt ; sin autem pusillum aliquid inquinationis accident, protinus a domo tua recedent hae enim virgines nullam omnino diligunt inquinationem.
Page 550 - Horum ergo mentem cum vidisset dominus posse eos veritati favere, bonos quoque permanere, iussit opes eorum circumcidi, non enim in totum eorum tolli, ut possint aliquid boni facere de eo, quod eis relictum est, et vivent deo, quoniam ex bono genere sunt. Ideo ergo pusillum circumcisi sunt et positi sunt in structuram turris huius.
Page 281 - Modo, ut his scripturis dictum est, irascimini et nolite peccare, et sol non occidat super iracundiam vestram. Beatus, qui meminerit ; quod ego credo esse in vobis. 2. Deus autem et pater domini nostri lesu Christi, et ipse sempiternus pontifex, dei filius lesus Christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate ; et det vobis sortem et...
Page 556 - Custodienti enim tibi mandata huius subiecta erit omnis cupiditas et dulcedo saeculi huius, successus vero in omni bono negotio te sequetur. Maturitatem huius et modestiam suscipe in te et die omnibus, in magno honore esse eum et dignitate apud dominum et magnae potestatis eum praesidem esse et potentem in officio suo. Huic soli per totum orbem paenitentiae potestas tributa est. Potensne tibi videtur esse? Sed vos maturitatem huius et verecundiam, quam in vos habet, despicitis.
Page 215 - Dei nostri ; quae etiam praesidet in loco regionis Romanorum, digna Deo, digna decore, digna quae beata praedicetur, digna laude, digna, quae voti •compos fiat, digne casta...