P. Ovidi Nasonis carmina, ed. H.S. Sedlmayer, A. Zingerle, O. GŁthling

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 195 - Cum cecidit fato consul uterque pari : Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo fortunae munere factus eques. Nec stirps prima fui : genito sum fratre creatus, Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Page 196 - Virgilium vidi tantum. nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle: Propertius illi: Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Page 278 - Fama refert illic signum caeleste fuisse: quoque minus dubites, stat basis orba dea: araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet. Femina sacra facit taedae non nota iugali, 55 quae superat Scythicas nobilitate nurus. Sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo caesus ut ense cadat.
Page 160 - Fastorum scripsi totidemque libellos, 080 cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar, et tibi sacratum sors mea rupit opus...
Page 134 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Page 197 - ... non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos, sustinuit coniunx exulis esse viri.
Page 74 - Frigida caelestum matres Arethusa vocarat. Venerat ad sacras et dea flava dapes. Filia, consuetis ut erat comitata puellis, Errabat nudo per sua prata pede. Valle sub umbrosa locus est, adspergine multa Uvidus ex alto desilientis aquae. Tot fuerant illic, quot habet natura, colores : Pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul adspexit, Comites, accedite, dixit Et mecum plenos flore referte sinus.
Page 138 - Si non infernas vivus adisset aquas. Ut foret exemplum veri Phoceus amoris, Fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae. Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret. i Ói Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, Tempore sic duro est inspicienda fides.
Page 4 - ... ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. me penes est unum vasti custodia mundi, 120 et ius vertendi cardinis omne meum est.
Page 25 - Turbidus hibernis ille fluebat aquis — Ca.stra loco ponunt : destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones Invadunt sparsos lata per arva greges.

Bibliographic information