P. Ovidii Nasonis Opera omnia, Band 3

Cover
A. J. Valpy, 1821 - 4315 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 1294 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras ; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 230 at pater infelix, nee iam pater, " Icare," dixit, " Icare," dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? " Icare " dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Seite 1085 - Pars abit in vites : et quae modo fila fuerunt, Palmite mutantur : de staminé pampinas exit : Purpura fulgorem pictis accommodât uvis.
Seite 1214 - ... si possem, sanior essem; sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet. video meliora proboque, deteriora sequor.
Seite 1226 - Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum dique omnes noctis adeste. quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
Seite 1516 - Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet : veniunt leve vulgus, euntque ; mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum, confusaque verba volutant.
Seite 1335 - Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent...
Seite 1420 - ... talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
Seite 1409 - Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae : umbra loco deerat ; qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit : non Chaonis...
Seite 1429 - ... concipit aies, felices quibus ista licent! humana malignas cura dédit leges, et quod natura remittit 330 inuida iura negant.
Seite 1499 - Auroram, nee voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser ; non fera, non pecudes, non moti flamine rami 600 humanaeve sonum reddunt convicia linguae, muta quies habitat; saxo tarnen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quern cum murmure labens invitât somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papavera florent...

Bibliografische Informationen