Q. Horatii Flacci Opera omnia

Predný obal
Sumptibus et typis B. G. Teubneri, 1859 - 324 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 91 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 199 - ... misera formidine privet? adde super, dictis quod non levius valeat: nam sive vicarius est, qui servo paret, uti mos vester ait, seu conservus: tibi quid sum ego? nempe 80 tu, mihi qui imperitas, alii servis miser atque duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Strana 206 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Strana 149 - Lucilius, hosce secutus mutatis tantum pedibus numerisque ; facetus, emunctae naris, durus componere versus : nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno...
Strana 246 - ... at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti ; 110 audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae...
Strana 97 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in iuvencis, est in equis patrum Virtus...
Strana 203 - Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles ; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Strana 134 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Strana 5 - Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore terrae quern ferunt solutae; nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
Strana 231 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 105 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di ; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.

Bibliografické informácie