Q. Horatius Flaccus: T. Oden und Epoden. 3. Aufl

Front Cover
Weidmann, 1889
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 47 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam, Simplex munditiis? heu quotiens fidem 5 Mutatosque deos flebit et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper vacuam, semper amabilem 10 Sperat, nescius aurae Fallacis?
Page 45 - Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae; 10 nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
Page 224 - Quam si Mygdoniis regnum Alyattei Campis continuem. Multa petentibus Desunt multa : bene est, cui deus obtulit Parca, quod satis est, manu.
Page 339 - Threicio aquilone sonant. rapiamus, amici, occasionem de die, dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus. tu vina Torquato move consule pressa meo. cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea levare diris pectora sollicitudinibus, nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno; „invicte, mortalis dea nate puer Thetide, junge Rebe".
Page 313 - Silvane, tutor finium ! libet iacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine. labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in silvis aves, fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet leves.
Page 159 - Aeolides laboris: linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur: absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinget pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
Page 163 - Otium divos rogat in patenti Prensus A'egaeo, simul atra nubes Condidit lunam neque certa fulgent Sidera nautis ; Otium bello furiosa Thrace, 5 Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale ncc auro.
Page 278 - Odes iv, vii Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chores, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem : frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura simul pomifer Autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Page 29 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Page 91 - Latonamque supremo dilectam penitus lovi; vos laetam fluviis et nemorum coma, 5 quaecumque aut gelido prominet Algido, nigris aut Erymanthi silvis aut viridis Cragi; vos Tempe totidem tollite laudibus natalemque, mares, Delon Apollinis 10 insignemque pharetra fraternaque umerum lyra. Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in Persas atque Britannos vestra motus aget prece.

Bibliographic information