Q. Valerii Catulli veronensis carmina

Cover
apud E. H. Schroederum, 1867 - 107 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 35 - O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere; at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt...
Seite 6 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Seite 92 - ... reducis, et dis invitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem...
Seite 26 - Bithynos liquisse campos et videre te in tuto ! o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque acquiescimus lecto. hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Seite 61 - Peliaco quondam prognatae vertice pinus Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos, Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, Auratam optantes Colchis avertere pellem 5 Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, Caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
Seite 4 - Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, 5 quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: 15 tam bellum mihi passerem abstulistis.
Seite 40 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore.
Seite 57 - At tu ne pugna cum tali coniuge, virgo ! 60 non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. virginitas non tota tua est, ex parte parentum est: tertia pars patrist, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, 65 qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Seite 56 - Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae...
Seite 95 - Sic maternus avus dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures : Audibant eadem haec leniter et leviter, Nec sibi postilla metuebant talia verba. Cum subito affertur nuntius horribilis, 10 lonios fluctus, postquam illic Arrius isset, Jam non lonios esse, sed Hionios.

Bibliografische Informationen