Selected Fragments of Roman Poetry: From the Earliest Times of the Republic to the Augustan Age

Front Cover
William Walter Merry
Clarendon Press, 1891 - Latin poetry - 258 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 33 - recessit in infera noctis, exin candida se radiis dedit icta foras lux, et simul ex alto longe pulcherrima praepes laeva volavit avis; simul aureus exoritur sol. cedunt de caelo ter quatuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant." conspicit inde sibi data Romulus esse priora, auspicio regni stabilita scamna solumque. [Cic. De Div.
Page 38 - Nee mi aurum posco nee mi pretium dederitis: nee cauponantes bellum sed belligerantes ferro, non auro, vitam cernamus utrique. vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors virtute experiamur. et hoc simul accipe dictum: quorum virtuti belli fortuna pepercit eorundem libertati me parcere certumst. dono ducite doque volentibus cum magnis dis.
Page 245 - Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander. poneris, et merito, puri sermonis amator. lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis comica, ut aequato virtus polleret honore cum Graecis, neve hac despectus parte iaceres ! unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti. P. TERENTIUS VARRO ATACINUS.
Page 150 - res ; virtus scire homini rectum utile quid sit honestum, quae bona quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ; virtus, quaerendae finem rei scire modumque ; virtus, divitiis pretium persolvere posse; virtus, id dare quod re ipsa debetur honori; hostem esse atque inimicum hominum morumque
Page 31 - Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen, talia commemorat lacrimans, exterrita somno : ' Euridica prognata, pater quam noster amavit, vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. nam me visus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque novos ; ita sola postilla, germana soror, errare videbar tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Page 125 - ruit prolapsa, pelagus respargit reflat. ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi . . . saxum aut procellis vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus : nisi quas terrestris pontus strages conciet, aut forte Triton fuscina evertens specus supter radices penitus undante in freto molem ex profundo saxeam ad caelum erigit.
Page 33 - omnibus cura viris uter esset induperator ; certabant urbem Romam Remoramne vocarent. exspectant veluti consul cum mittere signum volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, quam mox emittat pictis e faucibus currus : sic exspectabat populus atque ora tenebat, rebus utri magni victoria sit data regni. interea sol albus
Page 147 - toto ibidem pariterque die populusque patresque iactare indu foro se omnes, decedere nusquam; uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, verba dare ut caute possint, pugnare dolose; blanditia certare, bonum simulare virum se; insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Page 231 - Calchas haec est fidenti voce locutus : 'quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? nobis haec portenta deum dedit ipse creator tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni, nam quot avis taetro mactatas dente videtis, tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos, quae decumo cadet, et poena satiabit Achivos.' edidit haec Calchas, quae iam matura videtis. [Cic.
Page 230 - Ferte, viri, et duros animo tolerate labores, auguris ut nostri Calchantis fata queamus scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis. Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Piiamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices

Bibliographic information