Selections from Latin Prose Authors for Sight Reading

Copertina anteriore
Susan Braley Franklin
American book Company, 1903 - 80 pagine
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 47 - M.1 fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nee minus solum, quam cum solus esset.
Pagina 43 - Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare : ' Hem ! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem...
Pagina 80 - Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. Postero die adit magistratus, monet, ut illum locum effodi iubeant.
Pagina 66 - Vixit tres et sexaginta annos, ut si vis abfuisset ne immatura quidem mors videri possit; ingenium et operibus et praemiis operum felix ; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus...
Pagina 37 - Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non ilia omnia relinquat atque abjiciat, etiam si dinumerare se Stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur...
Pagina 79 - Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio quia suspecta vilitas, percunctatus...
Pagina 79 - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Pagina 52 - ... ex colluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra...
Pagina 66 - Ita relatum caput ad Antonium, iussuque eius inter duas manus in Rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe 5 consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium, quanta nulla umquam humana vox, cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix attollentes prae lacrimis'' oculos homines intueri trucidata membra eius poterant.
Pagina 51 - Totius circuitum 1o domus ita custodiis complexi sunt ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa 15 custodiis dispositis esse, venenum quod multo ante praeparatum ad tales habebat Casus, poposcit. ' Liberemus ' inquit ' diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.

Informazioni bibliografiche