Selections from the Metamorphoses and Heroides of Ovid

Cover
Crocker and Brewster, 1859 - 318 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 12 - Q.uasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris, Effodiuntur opes, irritamenta malorum. 140 Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque, Sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est
Seite 20 - Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.' Conjugis augurio quanquam Titania mota est, 395 Spes tamen in dubio est: adeo coelestibus ambo Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ? Discedunt, velantque caput, tunicasque recingunt, Et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 400 Ponere duritiem
Seite 21 - modo vena fuit, sub eodem nomine mansit. 410 Inque brevi spatio superorum numine saxa Missa viri manibus faciem traxere virorum, Et de femineo reparata est femina jactu. Inde genus durum sumus experiensque laborum, Et documenta damus, qua simus origine nati. 415 PYTHON.
Seite 143 - Finierat Telamone satus, vulgique secutum Ultima murmur erat; donee Laertius heros Adstitit, atque oculos paulum tellure moratos 125 Sustulit ad proceres, exspectatoque resolvit Ora sono ; neque abest facundis gratia dictis. ' Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis heres, Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 130 Quern quoniam non
Seite 30 - acres 85 Incaluere animi, cervixque repugnat habenis. At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis. Do pignora certa timendo, 90 Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce meos, utinamque oculos in pectora posses Inserere, et patrias intus
Seite 109 - riguo collegerat horto, Truncat olus foliis. Furca levat ille bicorni 105 Sordida terga suis, nigro pendentia tigno, Servatoque diu resecat de tergore partem Exiguam, sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas, Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic 110 Fagineus dura clavo suspensus ab ansa : Is tepidis impletur aquis, artusque fovendos Accipit. In medio
Seite 52 - Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam Reperit, ' Una duos,' inquit, 'nox perdet amantes, E quibus ilia fuit longa dignissima vita; Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metus, qui jussi, nocte venires, 40 Nee prior hue veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu,
Seite 134 - verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures, Hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid novus adjicit auctor. 20 Illic Credulitas, illic temerarius Error; Vanaque Lsetitia est, consternatique Timores, Seditioque recens, dubioque auctore Susurri. Ipsa quid in coelo rerum pelagoque geratur Et tellure videt, totumque inquirit in orbem.
Seite 17 - Unda vehit tigres, nee vires fulminis apro, 305 Crura nee ablato prosunt velocia cervo. Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310 Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aonios
Seite 106 - ultima coeptis Imposita est, geminas opifex libravit in alas Ipse suum corpus, motaque pependit in aura. 20 Instruit et natum, ' medioque ut limite curras, Icare,' ait, ' moneo, ne, si demissior ibis, Unda gravel pennas, si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nee te spectare Booten Aut Helicen jubeo

Bibliografische Informationen