T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex

Front Cover
impensis G. Reimeri, 1871 - 252 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 115 - ... primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Page 33 - ... sed veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas improvida ludificetur 940 labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque 945 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi...
Page 40 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Page 5 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Page 202 - ... concelebrare homines possent aurisque iuvare. et zephyri, cava per calamorum, sibila primum agrestis docuere cavas inflare cicutas.
Page 3 - ... te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aeriae primum volucres te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi.
Page 17 - Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum; Aut erit , ut possint in eo res esse gerique : At facere et fungi sine corpore nulla potest res; Nec praebere locum porro, nisi inane vacansque. Ergo praeter inane et corpora, tertia per se Nulla potest rerum in numero natura relinqui ; Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nos'tros , Nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
Page 206 - ... potestas? omnis cum in tenebris praesertim vita laboret: 55 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest 60 non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Page 113 - ... ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper commutare locum quasi onus deponere possit. Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque < revertit >, quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
Page 16 - ... verum animo satis haec vestigia parva sagaci sunt per quae possis cognoscere cetera tute. namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, 406 cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde.

Bibliographic information