The History of Rome Decade 3, pt.1, illustr. by notes, by E.R. Humphreys

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 17 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo labore3 aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus : vigiliarum somnique nee die, nee nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum : ea neque molli strato, neque silentio arcessita.
Page 93 - C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet — id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
Page 311 - Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad 13 rem divinam et duas hostias maiores dandas. Alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae 14 bove femina aurata.
Page 339 - Romanis erat, quippe 6 tarn paucis, si vi retinerent. Id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie 7 virium in castris habeant.
Page 101 - Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt.
Page 102 - ... sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna est — non illa ordinata per principes...
Page 108 - Tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus. Sex pulvinaria in conspectu fuerunt, lovi ac lunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Vulcano ac Vestae, 10 sextum Mercurio et Cereri.
Page 88 - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
Page 295 - Quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei 7 repente alii viderentur facti.
Page 53 - Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam, cum aquae vim vehat ingentem, non tarnen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites' — et ob eadem pediti quoque incerta via est — , ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nee tutum ingredienti praebet.

Bibliographic information