P. Vergili Maronis Georgicon libri i.ii. (iii.iv.) ed. with Engl. notes by A. Sidgwick, Volumes 3-4

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 31 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Page 44 - Prata movere animum, non, qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis ; at ima Solvuntur latera, atque oculos stupor urguet inertis, Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Page 38 - Ascanium ; superant montes et flumina tranant, 270 continuoque avidis ubi subdita flamma medullis — vere magis, quia vere calor redit ossibus — illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque leves auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae- — mirabile dictu — 274 exspectant.
Page 59 - Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigris et agentem carmine quercus ; 510 qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumis detraxit ; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet.
Page 51 - Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, caelumque profundum Hinc pecudes, armenta, vi'ros, genus omne ferarum Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas ; Scilicet hue reddi deinde ac resoluta referri 225 Omnia ; nee morti esse locum, sed viva volare Sideris in numerum, atque alto succedere caelo.
Page 58 - miseram et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. lamque vale : feror ingenti circumdata nocte Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.
Page 33 - Tum, si qua sonum procul arma dedere, Stare loco nescit, micat auribus, et tremit artus, Collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
Page 31 - Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos, Hippodameque, umeroque Pelops insignis eburno, Acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim Tollere humo victorque virum volitare per ora.
Page 46 - Maecenas, aspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. s In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Bibliographic information