Claudian, Volume 1

Front Cover
Mass., 1922 - 412 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 26 - Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem curarent superi terras an nullus inesset rector et incerto fluerent mortalia casu.
Page 304 - Nec tibi quid liceat , sed quid fecisse decebit , Occurrat , mentemque domet respectus honesti.
Page 62 - EHEU! quam brevibus pereunt ingentia fatis! Imperium tanto quaesitum sanguine, tanto Servatum , quod mille ducum peperere labores , Quod tantis romana manus contexuit annis, Proditor unus iners angusto tempore vertit. URBS etiam, magnae quae dicitur...
Page 244 - Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus: quae placuit, fruitur ramis; quae victa, recedit. vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim felix arbor amat; nutant ad mutua palmae foedera, populeo suspirat populus ictu et platani platanis alnoque adsibilat...
Page 200 - Quippe metus poenae. Pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit, ditatur; qui servat, eget. Vastator Achivae 215 gentis et Epirum nuper populatus inultam praesidet Illyrico; iam quos obsedit amicos ingreditur muros illis responsa daturus, quorum coniugibus potitur natosque peremit.
Page 248 - ait ; " quae proelia sudas improbe ? quis iacuit telis ? iterumne Tonantem inter Sidonias cogis mugire iuvencas ? an Titana domas ? an pastoralia Lunam rursus in antra vocas ? durum magnumque videris debellasse deum.
Page 326 - Memphis 570 in vulgus proferre solet ; penetralibus exit effigies, brevis illa quidem : sed plurimus infra liniger imposito suspirat vecte sacerdos testatus sudore deum ; Nilotica sistris ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit 575 tibia ; summissis admugit cornibus Apis.
Page 246 - Née cetera numina desunt. Hic habitat nullo constricta Licentia nodo, Et flecti faciles Irae, vinoque madentes Excubiae, Lacrimaeque rudes, et gratus amantum Pallor, et in primis titubans Audacia furtis, lucundique Metus, et non secura Voluptas ; Et lasciva volant levibus Periuria ventis.
Page 54 - Tum tellus communis erit, tum limite nullo 380 discernetur ager; nec vomere sulcus obunco findetur : subitis messor gaudebit aristis. Rorabunt querceta favis; stagnantia passim vina fluent oleique lacus ; nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt 385 attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae".
Page 256 - Pelopi, nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae. Illic exuvias omnes cumulate parentum, Quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, Quidquid ab innumeris, socio Stilichone tremendus, Quaesivit genitor bellis , quodcunque Gelonus Armeniusve dedit, quantum crinita sagittis Attulit extremo Meroe circumflua Nilo , Misit Acbaemenio quidquid de Tigride Medus, Quum supplex emeret Romanam Parthia pacem. Nobilibus gazis opibusque cubilia surgant Barbaricis : omnes thalamo conferte...

Bibliographic information