Page images
PDF
EPUB

a Deo virtutem terra evomendi eos qui in ea injuste A bus oportet, et nullatenus hæc facere quæ coleagunt, accepit. Unde et crabrones in perditionem habitantium produxit, quos etiam se inmittere ante faciem filiorum Israel contra Amorrhæos et reliquas gentes per Deuteronomii librum nos docuit 2. Et hæc quidem nos docet per litteram lex. His autem conjuncta sunt, et non contraria, si per spiritalem intellectum gentes in his omnibus pollutas, dæmones intellexerimus; gentes siquidem hi propter multitudinem dicuntur: cum enim nimis sint iniqui, et omni lætantur malitia, maxime tamen fornicatione, et nefaria fornicatione, ac multo magis idololatria gaudent : quia in his corpus et anima maculatur et totus homo, qui terra appellatur, per hoc polluitur. Sed visitat Deus terram, videlicet hominum genus, et scelus, vel, ut Septuaginta, in- B justitiam ejus in eam, id est, quæ ab ipsa, et in semetipsam committitur ab ea quidem qui ab hominibus sunt peccantes, et si a dæmonibus, et hoc protrahuntur in semetipsa, quia accipientes occasionem illi ex nostra negligentia, contumeliam ingerunt nostræ naturæ. Sed visitante Deo per Salvatoris adventum, de quo Zacharias dicebat, prophetans in januis esse Domini nativitatem: Visitavit nos oriens ex alto 63. Habitatores suos nostra natura, id est, eos qui eam sorte perceperunt, vel in ea quorum principem malum David figurans psallebat: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem, ita ut ipsi expulsi dicerent: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum 65. Propter quod custodire legem omnem per Moysen propalatam et præcepta evangelice conversationis debemus, utpote qui talem ab eo percipimus visitationem.

VERS. 20-29. Et non faciet ex omnibus admonitionibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud eos. Omnes enim exsecrationes istas fecerunt accola terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos. Omnis anima quæ fecerit de abominationibus istis quidpiam, peribit de medio populi sui. ›

C

bant antiquiores, qui terram nostram polluerunt. Hi ergo antiquiores nobis sunt in conditione, quia invisibiles sunt creaturæ. Pollverunt autem hominum genus, inobedientiam ei Adam, et alia post illum mala suggerentes, veluti mendacium, homicidium et quæcunque his similia sunt, ita ut Dominus de diabolo diceret : Ille ab initio mendax et homicida est. Suggesserunt autem eis qui mentem lubricam et vergentem ad malum habebant : nam nec Abel, nec Seth, nec Enoch, nec Noe, nec aliis justis suggerere potuerunt, vel magis suggesserunt, sed non obtinuerunt, sed irrisi sunt ab eis, et recesserunt. Neque enim inimici cogitationes ignorant justi, sicut ait Paulus: Non enim ignora. mus cogitationes ejus 68. Scientes autem eos, ab eis se custodiunt. Sed illos quidem intelligibilis nostra terra visitata a Deo, per Salvatoris adventum evomuit. Propter quod nec venia tali nunc dignus est talia peccans, quia, postquam destructi sunt qui nos seducunt, et postquam evomuit eos terra, nos ea quæ ad eos pertinent imitamur, et patimur quod Dominus dicebat: Fiunt novissima hominis illius deteriora prioribus 69. Hi enim qui post evangelicam prædicationem in eas, quæ dicta sunt, impietates excesserunt et scelera, sive abominationes, propter nimiam ab eis Dei aversionem, recte dicti sunt mali; terra abhorret et evomet illos: non enim jam in hominum portione, sed in dæmonum ordinabuntur perdentur enim eorum animæ. Hoc autem in gehenna fit, ubi maxime locus et sors demonum est, quod manifestat Dominus dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 70.

VERS. 50. Custodite mandata mea, nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerant ante vos, et ne polluamini in eis. Ego sum Dominus Deus ve

ster.

Vere in duobus et tribus testibus stat omine verbum ". Hoc ergo legislator confirmare volens, de eisdem tertio præcepit.

Custodite, inquit, mandata mea, nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos. Ut ostendat quia non hominis cujuslibet, sed ipsius Dei sunt man

Reiterat et stabilit legem, et comminationem confirmat. Etiam hæc rursus addens, pœnam man- D data. Qui quomodo debeat custodiri, non verbo, dat terrere, et erigere nos volens ad vitanda ea quæ vetuit, ut non ei, quam comminatus est, pœnæ subjiciamur. Quæ est enim hæc animæ perditio? id est, quam hic peccati prævenit mors, complet ergo in futurum gehenna. Ait enim Dominus: Timele eum qui potest et corpus et animam perdere in gehenna 66. Propter quod tam incolam, id est, eum qui a patribus in lege nutritus est, et ab infantia doctus est litteras, quam proselytum, et qui adjunctus est nobis, id est, eum qui deforis nobis adjectus est, qui interius sumus, recedere ab abominationi

62 Deut. VII, 20,

68 II Cor. x1, 11.

sed opere, incarnatus per suam conversationem ostendit. Ut non faciamus autem omnia quæ fecerunt hi qui fuerunt ante nos, necessarie addidit, ut sciremus quia veniam peccantibus non præstat. Quod præcedentes alii quidam similia posteris commiserunt peccata: primum quidem, quia nee illis venia data est, sed pœnis condemnati sunt; deinde, quia præcedentium pœna sufficiens erat ad sequentes corrigendos; insuper quia Deo de eisdem contestante sæpe per legem, et Prophetas, et Evangelia, oportebat ad obedientiam flecti quamlibet durum

63 Luc. 1, 28.
€4 Psal. ix, 3.
65 Matth. v, 31.
68 Matth. X,
69 Matth. xi, 45.
70 Matth. xxv, 41. 71 Matth. xvm, 16.

[blocks in formation]

cor. Sed vide quibus præsentem sanctionem con- A estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque firmavit verbis.

Ne polluamini in eis, quia ego sum Dominus Deus vester, omnes vos a pollutione mundare volens. Quia imaginem ejus circumdati sumus, et polluta quidem ca, a qualibet earum, quæ vetitæ sunt, malarum et nefariarum actione, necessarie irascitur: munda autem conservata, in tantum placet ut etiam inhabitet in nobis, quod manifestat Paulus utrumque; ait ergo sic: Nescitis quia templum Dei

ergo templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, templum enim Dei sanctum est, quod estis vos "1. Consummatam ergo sanctificationem custodientes, totam in nobis habemus inhabitantem Trinitatis plenitudinem, si tamen templum Dei sumus, videlicet Patris, Christi autem corpus et membra,' Spiritus sanctus in nobis habitat, in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria, honor, et regnum, in saecula sæculorum. Amen.

et

LIBER SEXTUS.

PREFATIO.

B sionemque removet), sanctificationem consequimini; sanctus autem conjungi profanis non patitur. Propterea Paulus dicebat: Nescitis quia templum Dei estis? et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque autem templum Domini violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 73.

Quanta bona ad meditationem legis et interpretationem mentem transferentes, lucremur, quid opus est dicere? Neque enim solum virtutes consequimur, sed et mala renuimus, ex hujus studio, necnon amorem acquirimus Dei, pulchritudinem sapientiæ ejus discentes, simulque a sæculari fumo oculum animæ liberamus, et corruptionis humanæ sustinere cessamus imperium, et excedimus deinceps homines, carne hac, quæ est ex terrena materia, viventes sublimius, vel magis efficimur honines. Hominis enim est rationale contemplativumque proprium, unde et ad imaginem Dei creatus dicitur. Hæc autem nobis per studium et occupationem circa verbum Dei proveniunt. Propter quod C Levitici libri sequentia percurramus, multum juvamen legentibus conferentia. Dei enim sunt mandata, adumbrata quidem in pluribus propter infirmitatem populi Judæorum in littera: perfectionem autem secundum litteram intuenti præstant, et consona inveniuntur ea, quæ per Moysen dicta sunt, si interpretentur, Evangelio.

CAPUT XIX.

Superædificans autem mandata super hoc fundamentum, extra quod nemo potest ponere aliud : Unusquisque, ait, patrem, et matrem suam timeat. Per sanctificationem quidem puram mentem erga Creatorem mandans, per honorem autem patris et matris impendi, naturæ benignitatem, quæ parentibus honorem, sed et timorem deberi a filiis, sicut Dominus dedit. Deinde legis mandata recapitulare volens, id est, Non occides; Non furaberis : Non adulterabis Non perjurabis: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: Non concupisces uxorem proximi tui: et ut breviter continentiam a malo præciperet; Sabbata mea custodite, rationabiliter subdidit, quia verum Sabbatum est nullum corruptionis opus operari: nam et omne opus servile in Sabbato non fieri, Moyses præcepit: aperte ab operibus carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, et similia his, cavere præcipiens eum qui Sabbatum celebrare vult secundum legem spiritus. Sed nec causam Sabbati ignorare oportet, sic etenim virtutem legis, quæ de eo est, sciemus. Quando ergo Sabbati mandatum Deus dedit? putasne sub Noe, quando non comedi sanguinem præcepit? nequa

VERS. 1-4. Locutus est Dominus ad Moysen diccns: Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel, et dices ad cos: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Unusquisque patrem et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego D quam, sed sub Abraham, quem habuit amicum fideDominus Deus vester. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles facietis vobis, ego Dominus.

Recte sanctificationem præposuit, quia omnis virtutis est fundamentum. Quam quia sectari modis omnibus oportet legislator ostendens, convenienter ait:

Sancti estole, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Id est, si vobis placet placere Deo, aut adesse vobiscum, vel magis esse cum co vultis (Dei enim præsentia et conjunctio omnes a vobis insidias lae

[blocks in formation]

lem, quem probavit, et nunquam ab eo mandatum bonum abscondit. Sed nec tunc, quando de terra Egypti populum Judæorum eduxit, et esurientes murmuraverunt, dicentes: Utinam mortui fuissemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panes in saturitatem! Misit quidem eis Deus manna, docens autem nos oportere, quæ amplius quam quotidianum cibum, non præcipiebat plus de Gomor per singula capita colligi: mensura autem hæc apud

Judæos erat, quæ poterat unumquemque nutrire A in quo ea quæ pertinent ad salutem operemur. hominem. Tunc ergo docere eos de intelligibili requie et fine mundi volens, quia illo tempore impossibile est cibum conquirere, vel operari, nec circa corporale aliquid occupari, talia eis dicere Moysen præcepit: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro: sex diebus colligitur, septima autem die Sabbata, non erit in ea. Non Sabbatum, sed Sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno quodam, sed ab omnibus carnalibus vacationem alienationemque possidet. Unde nusquam prius invenies apud divinam Scripturam Sabbatorum nomen, ut manifestum sit quia Sabbatum omnem vacationem carnalium, et sæcularium rerum præcepit. Unde omne opus lex prohibens, quæ faciunt adversus omnem animam, subdidit : Sabbata mea custodite. Per hoc aperte ostendens quia a corporalibus nos vacare desiderat, et quæ ad juvamen sunt animæ, et profectum pertinentia operari. Veruin enim Sabbatum est, nihil materiale, nihil ad terram hominem deprimens, et ad corruptionem carnalem trahens agere. Cum hoc autem quid aliud nunc Deus præcepit :

VERS. 4. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles facietis vobis. Ego Dominus. ›

Non converti autem ad idola, est non condescendere his quæ idolorum lex multa profanaque exigit. Sed nec conflatiles deos faciamus nobis, non solum in animalium formis, sed nec in peculiorum Thesauris, nec in auri aut argenti massis: hæc enim deos suos faciunt hi qui ea congregant, in tantum sub earum dominio constituti, ut timeant ex eis vel quantulumcunque contingere. Quid autem hæc necesse habemus? qui pro omnibus possidemus divitiis eum qui dicit: Ego Dominus? id est, qui volatilia nutrio, qui lilia agri vestio, qui ex nihilo feci, facta nutrivi, atque hæc omnia rursus ad indigentiam redigere valeo.

B

C

Hinc autem, ut sit placabilis, oportet immolari, hæc utique omnimodo assequentes, que acceptabilia Deo sunt, de quo dixit Paulus, cum quo modo oporteret assequi remotam et quietam vitam, in omni pietate et pudicitia, Timotheo scribens ostendit : Hoc bonum et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire 76. Sed si dicis: Cujus rei gratia accepta vestra, secundum Septuaginta legislator dixit? Scito, quia conscientiam designat, per quam quæ siut Deo accepta, unusquisque potest scire, propter quod Joannes dicebat: Fratres, si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum ". Comedere autem de sacrificio, eo die quo immolatum est, et alio, est, ut in præsenti vita, quæcunque ad salutem pertinent operemur. Hodic autem et crastinum, in præsenti sæculo divina Scriptura solet accipere, de qua testem Jacobum producamus scribentem: Age nunc, qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem 78. Dies autem tertia, quia in ipsa a mortuis Dominus noster resurrexit, figuram futuri sæculi, ef mortuorum resurrectionis gerit, in quo jam non licet operari, sed qui nunc operati sunt, illic ad retributionem veniunt. Qui ergo sic hic vivit, tanquam illic quædam præsentium operaturus sit, et propterea comedere tertia die sacrificium pacificorum, sive salutare dicitur, opus, attrectat a legislatore prohibitum, virtutem imperfectam relinquens, velut illic operaturus sit, et hujus sacrificium rectissime acceptum non est, nec vita correpta est. Sed qui talem sibimetipsi operatur virtutem, iniquitatem suam portabit, prius quidem imperfecte operans, deinde at ingerens calumniam divinæ legi, et dogma disseminans impium atque alienum, hujus anima perit de populo suo. In populo autem qui salvetur, non ordinabitur, quia reliquit imperfectam vitam, quæ cum salvare poterat, si

cam consummasset.

VERS. 9, 10. Cum messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solam superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, neque in vinea tua racemos, et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Do

VERS. 5-8. Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit acceptabilis, eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero. Quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus, portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima D minus Deus vester. › illa de populo suo. ›

Omnia quidem, ut ita dicamus, Moyses legis capitula bis terque populo præcepit, frequenti traditione memoriam eorum auditoribus promulgans. Multo magis tamen mandata quæ necessariora sunt, sicut et præsens mandatum; propter quod et illud proponens pridem, cum de sacrificiis præciperet, cum et nos plene de hoc in primo libro hujus Levitica interpretationis discussimus: ecce nunc rursus recapitulabit, ut nos breviter recapitulemus, quæ nunc per multa diximus. Sacrificium enim salutare immolari præcipiens, ipsum recte innuit,

Vult legislator ut nos invicem diligamus, amatoresque pauperum nos esse desiderat, semperque eleemosynis studere, nunc quidem dantes egentibus, nunc autem non exigentes quæ nobis debent, sed et concedentes cis colligere quascunque reliquias omnium bonorum, quæ a Deo donata nobis sunt, repererint, et imitari eum qui donavit, non tantum misericordem, sed et qui multæ miserationis est atque dicitur. Et propterea metentes, aut omnino vindemiantes, iterare eodem tempore ipsam messuram vindemiamque non præcepit: sed nec ex toto metere aut vindemiare sancivit, sed relin

7 Exod. XVI, 26. 76 1 Tim. II, 4. 77 1 Joan. 1, 21. 7S Jac. iv, 15.

quere quasdam omnimodo pauperi et proselyto de A quia exspectavi ut faceret uvam, et fecit spinas. Quæ messione et vindemia reliquias, et Deo, qui fructus ipsos oriri facit, operatoriis gratiarum actionibus compensare, nec ullo modo ejus dispensationi ingratum exsistere: cui quibusdam quidem divitias dare placuit, aliis autem sine labore nutriri de reliquiis abundantia aliorum, ut et eorum qui divites sunt, dispensatio, et pauperum quanta sit patientia probetur. Quos quia nec odio habet, nec a sua providentia repulit, quod quidam insipienter putant, pauperis et proselyti memoriam faciens, illico subdidit:

quondam jamen paucissimos racemos habebat, diversorum temporum justos, propter quos etiam totius vineæ curam usque quoddam tempus, paterfamilias gessit Demonstrat autem et hoc Isaias dicens: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictum est ; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum $5. Hos ergo racemos sibimet colligere Judæi, et in suis divitiis thesaurizare non possunt, quia eorum vitam minime sunt zelati, pauperi autem et eos proselyto relinquunt. Nobiscum enim sunt prophetæ, et quotquot justi apud populum Judaicum fuerunt, in tantum ut memoriæ eorum a nobis annis singulis honorentur: quod apud illos non fit, ut B experimento cognoscatur veridicum divinum eloquium.

Ego sum Dominus Deus vester. Primum quidem illum manifestans, qui divites facit: deinde eum qui pro nobis pauper effectus est, et qui proselytus in terra sua factus est. in suis enim, velut in alienis, peregrinatus est, nec locum habens in terra diversorii. Non enim pauperis et proselyti susciperet personam, si cos aversaretur. Unde per David dixit : Propter miscriam inopum, et genitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus 79. Sed postquam hanc reperimus utilitatem litteræ, interiorem in ea intellectum consideremus. Cum enim ager sit mundus, quemadmodum nobis Christus zizaniorum parabolam interpretans tradidit, messura vero evangelica doctrina, s'cut rursus dixit discipulis Dominus: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam 81. Quod opere explanans, duodecim discipulos ex eis convocavit, et eis illico verbum doctrinale commisit. Aperte per ea quæ nunc dicta sunt, legislator doctoribus Judaeorum præcepit, nequaquam totius legis interpretationem cos altrectare, sed cedere quædam pauperi et proselyto, doctoribus videlicet gentium: pauperes etenim hi sunt, quia spiritu pauperes esse præcepti sunt, et ad eos dicebatur: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum cœlorum 82: proselyti autem, ut nunc semetipsos cognationi Abrahæ subinferentes, et ad Deum accedentes modo per fidem. Ergo hoc quod legitur: Non occides : Non adulterabis, doceant ct Judæorum doctores. Quæcunque autem necessariam habent contemplationem et interpretationem, veluti ea que sunt de mundationibus, de sacrificiis, et alia similia, doctoribus et Ec- D cles' cedant.

Et que decidunt de messura eorum. Id est, quæcunque cernunt eos transgredientia, quæ videlicet ignorant. Unde enim possunt dicere legis figurata mysteria, cum ejus veritatem Christus postquam advenit, tradiderit? Vinea autem ipse populus Jud.corum dicebatur, quod demonstrat Deus per Isaiam dicens: Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est. Ista fructum mulierem non ferebat, in quo eam reprehendens per Isaiæ prophetiam Dominus dixit: Quid faciam vinea meæ adhuc quod ei non fecerim?

C

VERS. 12. Non facietis furtum: Non mentiemini: Nec decipiet unusquisque proximum suum : Non perjurabis in nomine meo: Non pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. >

68

Fines nobis bone conversationis legislator ostendit, simulque et peccata, quam ad se invicem habeant cognationem, tradit. Quæ enim nos parva putamus, maxima sunt: siquidem in mendacio, singulis, ut ita dicam, diebus solemus delinquere, vel loco, vel studio, similiterque jurisjurandi prævaricatione. Hæc autem in tantum sunt parva, ut ea furto conjungeret: et recte, quia furtum operatur plerumque mendacium. Propter quod Zacharias propheta, falcem quam contemplatus est longitudinis cubitorum viginti, et latitudinis cubitorum decem, contra fures eam, et contra perjuros exacutam demonstravit, ait enim: Ingredietur in domum furis, et perjuri. Sed et omnibus peccatis cooperatur mendacium, nequaquam enim corrumperet Thamar Ammon 87, si corruptionem mendacio David decipiens prævenisset: sed nec Naboth Israeliten Jezabel occideret 88, nisi falsam contra cum per seniores accusationem, composuisset: Benedixit Deo et regi. Et hæc quidem cum omni subtilitate, utpote, Deo sanciente, custodiamus : cum his autem et furto, non solo quo in pecuniis delinqui potest, sed et ab omni alio nosmetipsos abstineamus, quod est malitiose circa proximos agere, malumque eis operari, et moliri adversus eos mortem, vel fugam, aut servitutem, vel alia similia dolosa atque nefaria. Unde et Joseph, in se injustitiam a fratribus factam, furtum appellavit, ad principem pincernarum, dicens: Memento mei, cum bene tibi fuerit, ut suggeras de me Pharaoni, et educat me de isto carcere, quia furto sublatus sum de terra Hebræorum 89. Devitemus autem et mendacium, in quo quidam sub specie veritatis delinquunt, calumniam facientes proximo magis mente quam lingua, quemadmodum hi qui dixerunt de Domino. 88 Isa. v, 7. 8 ibid. 83 Isa. LXV, 8.

Psalm. x1, 6. 69 Matth. xm, 50. $1 Luc. x, 2. 82 Matth. v, 3. 86 Zach. v, 3. 87 II Reg. xi. 88 III Reg. XXI. 8 Gen. XL, 15.

Dixit Possum solvere templum hoc, et in tribus die- A in cibo, sed et per hunc etiam in vita? vitam enim

bus ædificare illud. Locutus fuerat quidem hæc Dominus, quando Judæi ad cum dixerunt: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? Ipse autem ad eos Solvite templum hoc, et in tribus diebus ædificabo illud. Sed non secundum illam dicens hoc intentionem, secundum quam hi qui testimonium contra eum dabant, dixerunt: Dicebat enim de templo corporis sui. Illi autem hæc sicut de templo dicta Judæorum asseverabant, unde eos et falsos testes 9 spiritus appellavit. Pro perjurio autem Septuaginta edunt: Non levabitis nomen meum in injustum. Jusjurandum vero in injusto est, non solum quod prævaricatur, sed etiam quod injuste custoditur, veluti quale illud fuit, quod Herodes filiæ Herodiadis jurans, Joannis Baptiste caput abscidit oportebat enim hoc eum jusjurandum non præbere, postquam tamen juravit, non custodire, quia talia sacramenta, nec initium sumere Deus vult, sed nec sumentia ad finem pervenire; unde dicens: Non levabitis nomen meum in injusto, addidit: Et non profanabilis nomen Domini Dei vestri; quod Hieronymi translatio edidit.

B

in cibo quotidiano ducit. Ergo et si crastino recipiat, quia præterito die, in quo laborem sustinuit, permansit jejunus, vim pertulit et calumniam passus est. Et quod aliis substantia est, hoc sunt mercedes laborantibus: ergo recte vis etiam horum privatio dicitur. Sed et qui maledicit surdo, multum nocet, et qui ponit coram cæcis offendiculum, in quo pedibus offendant. Is quidem qui surdus est, dum maledicitur, nocetur, non solum quia de eo detrahitur, sed quia et emendare, aut hæc cavere, in quibus de eo detrahitur, non potest. Sed nec cæcus ab offendiculo, quod ei ponitur, custodire se potest. Evenit autem et huic et illi ex utroque mors, caco quidem, dum conteritur per offendiculum: surdo autem maledictio, quasi de Principe detraxisset, aut aliud quidpiam fecisset, quod ei periculum ingereret, semetipsum minime corrigenti, et hoc quod videtur esse parvum, quod a multis sæpe ludentibus delinquitur, transit ad mortem: unde nimis opportune David dixit eum, qui in cathedra pestilentiæ, id est, deridentium non sedit 9. Nos autem ad eadem rursus exsequenda pergamus. Non enim solum pecuniarum calumniam et vim lex prohibuit, sed et omnem aliam, et multo magis eam quæ est in spiritalibus, ut non gloriam arripiamus alterius, nec quod alterius labore correctum est, in nobismetipsis attrahamus, propter quod et Paulus dicebat: Non enim aliena regula, in his quæ parata sunt, gloriari 95. Et rursus, donatum sibi dicit evan

Non pollues nomen Dei tui. Quomodo autem quis illud profanat, dico: id est, male faciendo, quia jusjurandum transgredi non potest. Atqui Deus, per quem intravit, in tantum bona vult, quia, etsi permiserit de quibusdam terribilia, illi autem pœnituerunt, non tardat mutari sententiam, suumque sermonem non refragare, ut quiddam nobis pietatis C impendat, propter quod addidit: Ego Dominus. Qua-gelizare, non ubi nominatus est Christus, ne super lis? de quo ait Jonæ prophetia, quando Ninivitæ jejunaverunt, et oraverunt, et poenituit Deum de malitia quam locutus est, ut faceret eis, et non fecit. Multa autem et alia hujusmodi prophetæ dixerunt.

VERS. 15, 14. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum, sed timebis Deum tuum, quia ego sum Dominus. ›

Vides quemadmodum paulatim lex ejus qui legem accepit, colat mentem, et ea quæ videntur parva conjungit magnis, ut timore definitæ in majoribus peccatis pœnæ, et a minoribus abstineamus. Sicut enim eis sociantur in mandato, ita et in poena D sociantur; quia qui legem totam servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 9. Sed nec frustra calumniæ vim conjunxit: quæ enim differentia est apud eum qui rebus suis caret, sive vi, sive armis forsitan, aut potentia qualibet, vel per circumventionem judiciorum, aut fraude, vel quolibet alio simili modo his careat? Sed et qui die tota operatus est, ut acciperet mercedes, ex quibus cum filiis, et uxore, et parentibus exspectantibus easdem mercedes viveret, et non accepit, sed dilatus est, nonne calumniam et vim patitur? non solum

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

alterius fundamentum ædificaret 96. Alterum autem alterius interpretatio est. Nolebat enim præjudicare, ubi alter prædicavit, ut non mercedes arriperet alienas. De his enim mercedibus ait legislator: Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane.

Non jam prædicantibus, sed adhuc discentibus mandans non negligere, nec otiosum apud se sinere doctorale verbum; mercenarius enim Dei est, qui prædicat verbum ejus. Merces autem ejus est retributio prædicationis, veraci existente hujus rei teste Paulo, qui dicit: Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium Christi 97. Septuaginta autem edunt: Non dormiet merces mercenarii tui apud te, usque mane. Quia enim dormire negligentes dicuntur, demonstrat Dominus, discipulis mandatum dans. Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est 98. Sed et quando dormientibus hominibus, videlicet negligentibus, seminare dicebat inimicum zizaniam; mane enim futurum sæculum est, quia nocti præsentis vitæ succedit, et lux inexstinguibilis in eo habitat. Non ergo oportet otiosum esse apud nos doctorum verbum per omne hoc tempus, cui futuri temporis mane succedit, quia et in hoc avaritia et injustitia in doctoribus exercentur, merce

91 Joan. II, 19.
92 Matth. XIV. 93 Jac. 1, 10.
Cor. ix, 18. 98 Matth. XXIV, 42et xxv, 15.

9 Psal. 1, 1. 95 II Cor. x, 16.

« PreviousContinue »