Lexicon peripateticum philosophico-theologicum in quo scholasticorum distinctiones et effata praecipua explicantur

Front Cover
Pignatelli, 1872 - Philosophy - 407 pages
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 309 - Quandoque vero relatio in uno extremorum est res naturae et in altero est res rationis tantum : et hoc contingit quandocumque duo extrema non sunt unius ordinis.
Page 196 - Deum in statu innocentiae vidit, media fuk inter visionem qua nunc videmus et visionem beatorum. — Patet igitur quod homo post peccatum triplici medio indiget ad videndum Deum; scilicet ipsa creatura, ex qua in divinam cognitionem ascendit; et similitudine ipsius Dei, quam ex creatura accipit; et lumine quo perficitur ad hoc ut in Deum dirigatur; sive sit lumen naturae, ut lumen intellectus agentis, sive gratiae, ut fidei et sapienriae.
Page 210 - Similiter etiam nec rationis discursus ad aliquid certum perveniret nisi fieret examinatio eius quod per discursum invenitur ad principia prima in quae ratio resolvit, ut sic intellectus inveniatur rationis principium quantum ad viam inveniendi, terminus vero quantum ad viam iudicandi
Page 341 - ... in qua radicatur omnis virtus sensitiva. Potest tamen aliqua potentia sensitiva, et apprehensiva et appetitiva, ferri in aliquid universaliter. Sicut dicimus quod objectum visus est color secundum genus, non quia visus cognoscat colorem universalem; sed quia quod color sit cognoscibilis a visu, non convenit colori inquantum est hie color, sed inquantum est color simpliciter.
Page 193 - ... naturae bonum, sed etiam quia est effectue naturae; sicut mors naturalis, et alii huiusmodi defectus. Aliquando vero malum naturae provenit ex causa non naturali : sicut mors quae violenter infertur a persecutore. Et utroque modo malum naturae quodammodo timetur, et quodammodo non timetur. Cum enim timor proveniat «ex phantasia futuri mali», ut dicit Philosophus [loco cit.]; illud quod removet futuri mali phantasiam, excludit etiam timorem.
Page 206 - Et hoc in multis ac paene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt : quamvis bona sine malis possint.
Page 323 - Ad primum ergo dicendum quod sapientia est quxdam scientia, inquantum habet id quod est commune omnibus scientiis, ut scilicet ex principiis conclusiones demonstret. Sed quia habet aliquid proprium supra alias scientias, inquantum scilicet de omnibus judicat, et non solum quantum ad conclusiones, sed etiam quantum ad prima principia. Ideo habet rationem perfections virtutis quam scientia.
Page 6 - PRIMUM ergo dicendum quod abstrahere contingit dupliciter. Uno modo, per modum compositionis et divisionis; sicut cum intelligimus aliquid non esse in alio, vel esse separatum ab eo. Alio modo, per modum simplicis et absolutae considerationis; sicut cum intelligimus unum, nihil considerando de alio.

Bibliographic information