SCRIPTORUM HISTORIAE BYZANTINA E. EDITIO EMENDATIOR ET COPIOSIOR, CONSILIO B. G. NIEBUHRII C. F. INSTITUTA, AUCTORITATE ACADEMIAE LITTERARUM REGIAE BORUSSICAE CONTINUATA. GEORGIUS PHRANTZES. IOANNES CANANUS. IOANNES ANAGNOSTES. BONNAE IM PENSIS ED. WEBER I MDCCCXXXVIII. IOANNES CANANUS, IOANNES ANAGNOSTES EX RECENSIONE IMMANUELIS BEKKERI. BONNAE IM PENSIS ED. WEBERI MDCCCXXXVIII. IMMANUELIS BEKKERI PRAEFATIO. Georgii Phrantzae chronicon Graece primus edidit Franciscus Carolus Alterus, Vindobonae, anno superioris seculi nonagesimo sexto. Latine versum, vel excerptum Iacobus Pontanus publicaverat, cum Simocatta suo, Ingolstadii, anno 1604. codice usi ambo eodem, Monacensi olim 203 nunc 239, seculi decimi sexti, chartaceo, quadrato. quem mendis scatere querenti Altero fidem habemus: tale et ipsi specimen eius libri vidimus. ut recte fecerit Alterus quod non omnia inde lectionum monstra protulit: modo quae protulit lenius et prudentius procurasset. Monacensi recentior, non deterior est quo ego nunc utor, Parisiensis Regius, supplementi 80, emptus Patris a Ferando anno 1774. cuius scriba ab initio ἐν ἔτει inquit αψξβ' δεκεμβρίου β' ἠρξάμην γράφειν τὴν παροῦσαν βίβλον ἐν τῇ πόλει ἀρκαδίᾳ ἔνδον τῆς μητροπόλεως. καὶ ἀξιώσαι με τὸ θεῖον τελέσαι ταύτην. κωνσταντῖνος ἀντωνίου ὁ ἐκ πατρῶν ἀχαΐας. sub finem vero: κατὰ τὸ αὐξγ σωτήριον ἔτος σε πτεμβρίου δ' εἴληφε τέρμα τὸ παρὸν διὰ χειρὸς τοῦ εὐτελοῦς κωνσταντίνου ἀντωνιάδου τοῦ ἀπὸ πατρῶν |