Page images
PDF
EPUB

ea quod, cum defensionem Cyrilli pro Orientali- A ralem solam admittentis; an quæ Ecclesiæ cathobus non reciperent, neque Cyrillum habebant caput, neque Joannem Antiochenum; qui duo tamen erant contendentium partium principes, etc.

Visus sum mihi opinionem conficere hoc syllogismo non certiore quam evidentiore: Quicunque minime receperunt scriptam a Cyrillo defensionem orientalium episcoporum, pro duabus unius Christi naturis, hos Liberatus putat Acephalorum auctores, etc. Atqui Theodoretus minime recepit defensionem a Cyrillo scriptam, etc. Hunc igitur Liberatus putat Acephalorum auctorem. Propositio continetur ipsis Liberati verbis. Assumptio demonstratur ex eo facile, quod defensio, cujus fit mentio, aliud nihil sit, quam oratio Cyrilli discrimen exponentis inter fidem Joannis Antiocheni, sive orientalium epi- B scoporum, et doctrinam Nestorii. Nullum vero esse contendit Theodoretus, ideoque dixit Joannem idipsum sentire quod Nestorius: et Cyrillum criminatus est, quod recepta Orientalium fide, ‹ Nestorii assertione usus sit, quodque in litteris rectitudinem scripserit e diametro contrariam jam prius scriptis. Videndæ Theodoreti epistola ad Joannem Antiochenum, Andream Constantinopolitanum

monachum, Andream Samosatenum, et Himerium

Nicomediensem. Videndæ pariter, quas scripsit Cy

rillus ad Acacium Melitinensem, Maximum diaconum, et Joannem Antiochenum, apud quem expressis verbis de Theodoreto queritur.

XXVII. Scio equidem verba Liberati posse eousque torqueri, ut Theodoretum spectare non videantur, sed eos, qui Cyrillo, duas naturas confesso, succensebant, quasi ea re transiisset in Nestorii Orientaliumque partes, quas unas putabant : illi enim videntur fuisse auctores primi Acephalorum. Verum hæc interpretatio non tantum violenta est, sed etiam historia Acephalorum parum consentanea, præterquam quod sanctis illis viris injuriosa est, qui Cyrillum studio fidei et charitatis affectu monuerunt. Quasi vero Acacius Melitinensis, Valerianus Iconiensis, Donatus Nicopolitanus, et Eulogius, qui strenue pro catholica fide pugnarunt, impia Acephalorum hæresis progenitores fuerint!

CAPUT II.

De fide Theodoreti circa quæstionem de incarnatione
Verbi.

I. De Christo tria maxime defendit Ecclesia, quantum pertinet ad præsens negotium. 1. Quod perfectus sit Deus, consubstantialis 455 Patri. 2. Quod perfectus homo, consubstantialis matri. 3. Quod naturæ in ipso duæ conjunctæ sint xx0' nóstasty, et unione substantiali.

II. De divinitate Verbi recte sensit Theodoretus, ut constat ex libris adversus Arianos: recte pariter de humanitate Christi, quod ostendunt disputationes cum Arianis et Apollinarianis.

III. Quæritur, quam sententiam de conjunctione naturarum secutus sit: an quæ Nestorii fuit, mo

lice, substantivam defendentis? Sunt enim qui Nestorianæ hæresis accusent, sunt qui defendant, et utrinque causa sæpe agitur, non præjudicio tantum, sed etiam contentionis studio; et plures eam potius in partem abeunt, quam optant, quam ut vi argumentorum impellantur.

IV. Ut quæstio agitetur pro merito, videndum primo, quinam Theodoretum accusent, et quid afferant deinde, quid adversus accusationem defensores excipiant: tertio, quid ipsimet defensores adducant quarto, quid adversus defensores ab accusatoribus excipiatur: quinto, quod ferendum judicium.

ARTICULUS I.-Quinam Theodoretum accusent, et quid afferant.

I. Nestorius, etsi verbo negabat, duas in Christo esse personas, prædicabat tamen revera : hoc enim est, nec aliud quidquam, conjunctionem solam moralem naturarum profiteri.

II. Ejusdem blasphemiæ, atque adeo consensionis cum Nestorio, Theodoretum accusarunt sanctus Cyrillus, Marius Mercator, Vigilius Papa, synodus quinta cum sexta et septima, Pelagius II, Gregorius Magnus, posteriores sexta synodo summi pontifices plurimi, ipsemet Theodoretus, ipsi etiam, a quibus maxime defendi laudarique, aut saltem excusari creditur, Leo M., Maximus Antiochenus, quarta synodus, Liberatus, Photius, Joannes Euchaita, Agobardus, et Baronius. Tanti porro noC minis accusatoribus urgeri, nec nisi aut excusatione defendi, aut confessione ignorantiæ ac cæcitatis veniam deprecari, si non omnino est convinci, certe parum abest.

III. Non omnia accusatorum dicta producam : quanti enim esset operis? sed ea tantum, quæ propter evidentiam minus calumniæ cavillationique obnoxia sunt. Gens enim quædam laudatrix ac pene adoratrix Theodoreti, quid non tentat, aut quid causari non solet adversus ipsum Ecclesiæ universæ judicium?

S. CYRILLUS.

IV. Sanctissimus ille doctissimusque fidei defensor, cui videtur Deus mysterium incarnationis, ut D Athanasio Trinitatis, Augustino gratiæ, exponendum credidisse, Theodoretum consensionis cum Nestorio reum fecit; idque non tantum ante concilium Ephesinum, cum suos anathematismos defenderet; 456 sed etiam statim pace Ecclesiarum sancita, cum facti rationem amicis quærentibus redderet; imo post quinque aut sex annos a pace inita, cum gravissimis verbis ad Joannem Antiochenum de Theodoreto scriberet.

Cum igitur ante concilium Ephesinum suos adversus reprehensionem Theodoreti anathematismos propugnaret, in defensione primi tertiique, quarti et noni objicit reprehendenti societatem cum Nestorio, idque, nunc obscurius, nunc apertius, sed tum demum clarissime, cum anathematismi x, in

aperte ostendamus, etc. Quin de Theodoreto sermo sit, etsi nomen taceatur, nullus merito dubitet, qui epistolam secundam Theodoreti ad Himerium cum Notis nostris legerit.

21

[ocr errors]

quo agitur de Christo pontifice, reprehensionem A mentis congruere. Verum ut mendacia illorum dilueret. Nam postquam Nestorii vesanam hac in parte impietatem exposuisset, Dementiæ illius, inquit, optimus æmulator, vir bonus Theodoretus, non erubescit dicens 19: Humanam naturam assumpsit, et eam super communes pontifices ordinavit, sicut et Paulus dicit: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis c. Nonne hominem nobis communem Emmanuel, quantum ad ipsum pertinet, effecit? Nonne supra memoratis hæ quoque sunt affines sententiæ, eamdem blasphemiam parturientes? Quid ais? Me- B agendi rationibus non recessisse, adhærere perinde

Et

tuis sacerdotii modum in Christo omnium Salvatore, nec conveniens videtur esse Deo Verbo humano modo ministrare propter dispensationem? Detege tuum vultum, et persona deposita palam denega Dei Verbi incarnationem, propter quam pontifex nominatus est. Et postea: Non pateris ex rebus ipsis inspicere Deum esse simul et hominem Emmanuel; sed tam petulanter et inconsiderate, imo ultra terminos impietatis totius excurrens, ais ipsum esse consummatum laboribus et virtute, et profecisse paulatim in pontificis dignitatem. postea: Ausus es dicere, quæ infra scripta. Quis igitur sacerdos est factus? Quis virtute consummatus, cum natura non esset perfectus? Quis tentationibus didicit obedientiam, quam ante tentationes nesciebat? Quis cum reverentia vixit, et cum clamore valido lacrymans et supplicationes offerens, cum se servare non posset, sed eum qui servare posset, obsecrans? O audacissimam et sceleratissimam vocem! quæ lacrymæ tam impie credentium poterunt abolere peccata? etc. › Sub finem: « Certum est ergo illos simulate adunationem confiteri, simpliciorum animos insectantes. Conjunctionem namque credunt oxettzhv, et extrinsecus factam, quam nos etiam habuimus, cum participes divinæ illius naturæ facti sumus per Spiritum. ›

457 Post pacem Ecclesiarum, quæ reluctante Theodoreto et conditiones rejiciente, inita est, cum

Quinque aut sex post annis, cum Theodoretus tumultuari pergeret, questus est apud Joannem Antiochenum Cyrillus his verbis : Arbitratus eram in hunc usque diem, reverendissimum Theodoretum, depositis Nestorii vanis opinionibus, maculam ex iis contractam, exemplo aliorum sanctissimorum præsulum, eluisse : hunc enim credideram longe a se removisse, quæ paci obstabant, conditionibus mutuisque a me litteris receptis. Verum referente pio presbytero Daniele, didici ipsum a pristinis

ac prius Nestorii blasphemiis, et aperte ostendere se neque anathema ipsi dixisse, neque depositioni assensisse, etc.

MARIUS MERCATOR.

V. Nemo melius Theodoreti mentem novit, quia nemo curiosius certiusque indagavit. Nam et Ephesi fuit, cum inter Catholicos et Orientales, quorum ingenium aut certe os Theodoretus fuit, contentio ferveret et Theodoreti libros diligenter conquisitos cum Nestorianis contulit: et in id vehementer incubuit, ut consensionem Theodori, Theodoreti et Eutherii cum Nestorio patefaceret.: et plura noC bis Theodoreti opera epistolasque aliunde ignotas transmisit et inde excerpsit, quæ conficerent, quod probandum susceperat, Theodoretum nempe duas in Christo personas reipsa agnoscere, etsi unam verbis affirmaret, nec alio modo unam di cere, quam quo viri et uxoris una est persona, unaque caro.

Hæc verba ex libro v Pentalogii adducit ", quæ Theodoretus more suo paucis immutatis ex ma gistro suo Theodoro accepit: Quod Dominus de viro et uxore ait, ut jam non sint duo, sed una caro2,

dicamus et nos rationabiliter secundum veritatis rationem. Jam non sunt duæ personæ, sed una, naturis procul dubio constantibus, 458 sed dis cretionem habentibus 2. Et sicut nihil obest duo

Cyrillus Acacio Melitinensi, de facilitate in Orienta- D rum numerus, quo minus una caro dicatur; certum

[blocks in formation]

est enim, qualiter una dicatur; ita et hic personæ unitas nihil obest differentiæ naturarum. Denique cum naturas discernimus, Dei Verbi naturam integram dicimus, et personam sine dubitatione perfectam nec enim sine persona fas est asseverare substantiam; perfectam quoque naturam humanam, cum sua persona, similiter confitemur. Cum vero ad conjunctionem respicimus, tunc demum unam personam merito nuncupamus **. ›

SCHULZII NOTÆ.

sed una.

19 Ex versione M. Mercatoris. Vide hunc locum supra, p. 58 seq. 20 Conc. Ephes. P. II, cap. 55. 23 Dicamus 21 Vid. t. IV, p. 1361. * Vid. Marii Mercat. Opp., t. II, p. 271, edit. Garn. Hæc desunt 1. c. "Const. Vel subsistentibus. 5 Theodoro Mopsuesteno iste locus tribuitur in Actis synodi quinta.

que subsistentia sine persona; anathema sit.

3. Si quis voces evangelicas et apostolicas in uno Christo ita dividat, ut etiam naturarum in ipso unitarum divisionem introducat; anathema sit.

Ad hunc locum observa : 1° Quod magnum addit A cum assumpta carne una permanserit, permaneatad Marii Mercatoris auctoritatem momentum, a Gregorio M., cum Pelagii II nomine ad episcopos Istria scriberet, fragmenti hujus postremam partem totidem verbis exscriptam esse, insertamque epistolæ, qua reus Nestoriani erroris Theodoretus ostendebatur. 2° Synodum v œcumenicam hæc eadem verba Theodoro Mopsuesteno tribuisse, indeque ipsum Nestorianæ blasphemiæ reum fecisse. 5° Nihil posse dici pro Nestoriana hæresi clarius, quam quod

sine sua persona nefas sit asseverare substantiam. 4° Fragmentum hoc esse tantum particulam libri, quo Marius Mercator Theodoretum accusat Nestoriani erroris, cumque ait‹ diabolo instigante conscripsisse libros adversus S. Cyrillum et sanctum concilium Ephesinum. ›

Producit idem accusator litteras, quibus Theodoretus affirmat Nestorium nihil nisi sanam doctrinam novisse, ut in epist. 2 ad Himerium; dogma Nestorii esse ipsam pietatem, ut in epist. ad Andream Samosatenum, se non posse communionem habere cum iis, qui dogma Nestorii damnaverint, ut in epist. 1 ad Himerium.

* VIGILIUS PAPA.

VI. Post Judicatum abrogatum, cum adhuc versaretur Constantinopoli, quintaque synodus haberetur, ab imperatore Justiniano interrogatus est, quid sentiret de Theodoreto, et scriptis ab eo adversus capitula Cyrilli editis, respondit, dato ad imperatorem Constituto, scripta quidem esse damnanda, quia videbantur esse contra fidem; personam vero nulla nota afficiendam, propter reverentiam non tantum synodi Chalcedonensis, quæ depositum a Dioscoro receperat, sed etiam Ecclesiæ universe, in cujus pace diem extremum clauserat. Quare, laudata persona, illa quinque damnavit ", quæ synodo oblata ex reprehensionibus primi, secundi, quarti, decimique Cyrilliani capitis excerpta fuerant: damnavit, inquam, ita ut non solam Theodoreti sententiam, sed ipsamet aliquando verba referat.

4. Si quis unum Jesum Christum verum Dei, et eumdem ipsum verum hominis Filium, futurorum ignorantiam, aut diei ultimi judicii habuisse dicat, et tanta scire potuisse, quanta ei Deitas quasi alteri cuidam inhabitans, revelabat; anathema sit

5. Si quis illud Apostoli, quod est in Epistola ad Hebræos, dictum, Quod experimento cognovit obedientiam, et cum clamore forti et lacrymis preces supplicationesque obtulit ad Deum, qui salvum posset eum a morte facere d, tanquam nudo deitate Christo B deputans, qui laboribus virtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos, vel duos Filios videatur, et non unum eumdemque credit Dei et hominis Filium, ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indivisisque confitendum atque adorandum; anathema sit. ›

Observandum 1, Vigilium, summum pontificem, ex eo quod quis unionem naturarum secundum subsistentiam, xa0' úróstasiv, neget, recte inferre, ab eo credi: 1° Beatam Virginem non vere, sed voce tenus appellari Dei Genitricem. 2° Verbum in Christo non inhabitare aliter, quam velut in uno justorum, atque adeo non esse unam cum carne sua subsistentiam. 3° Fatendam divisionem naturarum, partitis vocibus evangelicis. 4° Verbum Christo reC velare, quæ vult, tanquam alteri cuidam, in quo habitet. 5° Duos reipsa esse Christos, duosque Filios, cum alter supplicasse, alter salvasse dicitur. Hæc enim ex negatione unionis καθ ̓ ὑπόστασιν sequi, nemo Catholicus non videt.

1. Si quis, servata inconvertibilitate naturæ arvinæ, non confitetur Verbum carnem factum, et ex ipsa conceptione de utero Virginis, 459 humanæ naturæ sibi secundum subsistentiam univisse prin- C cipia; sed tanquam cum exsistente jam homine fuerit Deus Verbum; ut per hoc sancta Virgo non vere Dei genitrix esse credatur, sed verbo tenus appelletur; anathema sit.

2. Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam denegat; sed seorsum exsistenti homini, tanquam uni justorum inhabitare Deum Verbum, et non ita confiteatur naturarum unitatem secundum subsistentiam, ut Deus Verbum

[blocks in formation]

Observandum II, Theodoretum apertissime rejicere unionem hypostaticam : Την δὲ καθ ̓ ὑπόστασιν Ένωσιν παντάπασιν ἀγνοοῦμεν, ὡς ξένην καὶ ἀλλόφυλον τῶν θείων Γραφῶν, καὶ τῶν ταύτας ἡρμηνευκότων Πατέρων. Et postea : Περιττή τοίνυν ἡ καθ ̓ ὑπό στασιν ἔνωσις, ἣν ἀντὶ κράσεως ἡμῖν, ὡς οἶμαι, προβάλλονται, etc. ".

Observandum III, quoties fervet aliqua quæstio, fitque super ea discessio in partes, nec nisi unica formula potest quis indubitatam dicere pro veritate sententiam, 460 eum merito accusari, quod veritati dissentiat, qui noluerit recepta formula uti. Atqui Catholicos inter et Nestorianos mota quæstio erat de unione naturarum in Christo : nemo potuit se indubitato alio argumento Catholicum probare, quam confessione unionis xx0' úñóσtaσiv, scu quax, inter duas integras naturas: aliæ enim omnes formulæ trahi possunt in Nestorianum sensum. Nestorianum igitur se profitetur, quisquis

* Vid. supra, p. 241. seq.

SCHULZII NOTÆ.

Uterque locus exstat in Reprehensione Anathem. 2. Vid. supra, pag. 10

unionem x 9' úπóstasty confiteri abnuerit; abnuit A reprehensionem duodecim Capitulorum S. Cyrilli, vero apertis expressisque verbis Theodoretus.

QUINTA SYNODUS OECUMENICA.

[ocr errors]

VII. Concilii v Patres, post multa tum ex libris, sum ex epistolis Theodoreti addueta, atque ad examen vocata, hæc ipsa tandem canone xi condemnarunt. Si quis defendit impia Theodoreti conscripta, quæ contra fidem rectam et contra primam Ephesinam sanctam synodum, et sanctum Cyrillum, et duodecim ejus capitula exposuit, et omnia quæ conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis, qui eadem prædictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiæ, qui unitatem secundum subsistentiam, vwotv x20' úróTasty, Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt; insuper autem et omnes qui scripserunt contra fidem, et sanctum Cyrillum, et duodecim ejus capitula, et usque ad mortem in tali knpietate permanserunt; talis anathema sit. ›

Ut expendatur gravitas hujusce testimonii, opexe pretium est observare :

1. Quintam synodum tanto certioris esse auctoritatis, quanto consultius ab Ecclesia catholica recepta est. Nam post schismaticorum diuturnam et obstinatam repugnantiam, examinatis diligenter omnibus quæ objicerentur, annitentibus summis pontificibus, ipsoque præ cæteris vehementius Gregorio M., ubique terrarum approbata est, atque a consequentibus tribus cecumenicis conciliis plurimisque nominatim pontificibus suscepta.

2. Canonem XIII neque adulatorie desumptum esse ex Justiniani scripto adversus tria capitula, quod non nemo ausus est causari; neque temere conditum, causa incuriose cognita, quod idem temere protulit. Nam in præfatione canonum Patres,

[ocr errors]

C

apologiam pro Diodoro et Theodoro, concionem Chalcedonensem et epistolas: unde magnum pondus auctoritatis additur excerptis Marii Mercatoris, quo primum indicante, nonnullorum ejusmodi librorum, aut notitiam habemus, aut fragmenta.

4. Eum, qui defenditimpia Theodoreti scripta, etc., anathemate a tota Ecclesia percelli : quid enim est synodum recipere, quod fecit Ecclesia catholica, nisi ei, cum in rejiciendis ac condemnandis, tum in recipiendis hominibus eorumque libris consentire? Defendit autem scripta hæc impia, quisquis contendit nihil a Theodoreto contra fidem catholicam esse scriptum. Quid ergo fiet Theodoreti quibusdam quasi idololatris? quid nupero historiæ ecclesiastice interpreti Gallico? Neque enim causæ quidquam est, cur se eruditissimi Sirmondi exemplo tueantur: fatetur enim ille aperte opus, quo Theodoretus S. Cyrilli Capitula reprehendit, ejusmodi esse, ut apud illos etiam qui cætera probarent, censoriam notam sustineret. Quo dicto, ostendit vir cordatissimus se, si quæ priora isthoc opere postea edita sunt, vidisset, ea perinde improbaturum, ac reprehensionem capitulorum, quam velut erubescendam quamdam luxuriantis ingenii abortionem in appendicem rejecit.

PELAGIUS II ET GREGORIUS MAGNUS.

VIII. Istria episcopi recesserant a communione Ecclesiæ catholicæ, ob pertinacem trium capitulorum in quinta synodo damnatorum defensionem. Eos cum vellet Pelagius pontifex ad unitatem revocare, convenit epistola, qua et quinta synodus pura injustitiæ demonstraretur, et Theodoreti aliorumque duorum causa agitaretur.

Epistolam nomine pontificis scripsit Gregorius M. tunc quidem diaconus, sed totius tamen Ecclesiæ doctissimus. In hac vero postquam adduxisset verbatim excerpta Marii Mercatoris adversus Theodoretum, subjungit: «Quis hæc, fratres charissimi, plena omni impietate non videat? a quibus tamen constat quod se postmodum ipse correxit, qui ia sancta Calchedonensi synodo Nestorium anathematizare consensit. Quis non videat, quanta temeri

defendere, quæ cumdem ipsum constat recta post profitendo damnasse 3o ?

Ex his, inquiunt, quæ impie a Theodoreto contra rectam fidem, et duodecim capitula S. Cyrilli, et contra Ephesinam primam synodum, nec non quædam ad defensionem Theodori et Nestorii impiorum ab eo conscripta ad satisfactionem legentium in gestis apud nos confectis recitari et inseri perspeximus: ut sciant omnes, quod juste isti eji- p tate plenum sit, Theodoreti scripta superbiendo ciuntur et anathematizantur. Et vero collat. 5, postquam lecta sunt conscripta ista Theodoreti, ⚫ sancta synodus dixit: Ex his, quæ impie Theodoretus 461 conscripsit, miranda est subtilitas 28 sancti Chalcedonensis concilii. Sciens enim ejus blasphemias, prius quidem multis sæpius usa est contra eum exclamationibus; postea vero non aliter eum suscepisset, nisi prius anathematizasset Nestorium, ejusque blasphemias, pro quibus antea scripsit, defendens eas.

462 VI SYNODUS, ET CONSEQUENTES SUMMI PONTIFICES.

IX. Sexta synodus recepit quintæ canones, et scripta Theodoreti adversus S. Cyrilli Capitula expresse rejecit. Inde orta est occasio componendi professiones illas fidei, libro diurno Romanorum pontificum contentas, quas postmodum summi pontifices in ordinatione sua emitterent. In his autem damnantur, quæ Theodoretus adversus fidem et SCHULZI NOTE

3. Libros, qui nominantur " esse Pentalogium,

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Ephesinam synodum ac utriusque defensorem Cy- A ipsosque ut magistros, imo ut parentes coluit : tillum edidit.

Emiserunt porro professiones has summi pontifices, quos quidem sciamus, fere octoginta, quos totidem Theodoreti damnatores censere possumus ; et eos quidem tanto majoris auctoritatis, quanto solemnius, coram Ecclesia, jurati, fideique suæ rationem reddentes, profiterentur, eaque professione, secuti Petrum, ad sedem apostolicam ascenderent.

AUCTORES CONSEQUENTIS Ævi, etc.

X. Omitto consequentium temporum auctores, quorum alii Theodoretum aperte damnant, alii non meliore excusatione uti sibi licere putarunt, quam vel ignorantiæ, cum veritatem ore Cyrilli loquen- B tem impugnaret, vel pœnitentiæ, cum eamdem vexatione intellectum dante agnovit.

Quid? quod effusissimi duo Theodoreti laudatores, Photius et Euchaita, præconia sua aut accusatione nonnulla erroris contra fidem incarnationis, ut Photius; aut excusatione imbecillitatis humanæ, ut Euchaita, temperarunt.

Ipse etiam Baronius, quantumvis conatus sit omnem a Theodoreto hæresis notam amoliri, veritate tamen cogente, fassus est, ipsum in partes Nestorii sententiamque propendisse, atque etiam concessisse, co saltem tempore, quo concilium Ephesinum celebratum est 3.

THEODORETUS IPSE.

XI. Quin et ipse Theodoretus perinde se gessit, ac si vellet nemini relinquere ullum de sua cum Nestorio consensione dubitandi locum. Nam primo oppugnavit capitula velut hæretica, quæ nemo, qui fidei dogma noverit ab errore discernere, nescit esse catholica. Quod autem ea Patres Ephesini exponi postularunt, id vulgi clamoribus datum est, atque importunitatibus adversantium, qui simplicioribus illuderent.

Deinde capitulis reprehensis non destitit, etiam post tertiam Cyrilli expositionem, etiam post annos septemdecim, quandiu vix duret viri intelligentia præditissimi hallucinatio, nisi evaserit in obstinatam mentis sententiam.

463 Postea Nestorii doctrinam omnem sanam esse contendit, et velut pietatem ipsam, id est, rectam fidem, laudavit: quis enim nisi impudenter improbus, in ca parte non sit, in qua pietatem esse judicet?

Quarto, callida versutaque arte Eranista dialogos sic composuit 3, ut suam sibi de unione naturarum, inseparabili quidem, sed pure σχετικῇ, opinionem demonstrasse videretur.

Quinto, hæreticis duobus, Diodoro Tarsensi et Theodoro Mopsuesteno, consentire se fassus est,

c

Theodorum certe velut Ecclesiæ magistrum, omniumque hæreseon dominatorem, et pastorem laudavit, qui nonnisi bonam herbam ovibus Christi porrexerit.

Sexto, opinionem suam de incarnatione nec aliis verbis exposuit, nec aliis Scripturæ testimoniis stabilivit, nec aliis exceptionibus propugnavit, nec aliis naturarum conjunctionem nominibus appellavit, quam quibus Nestorius, ἐνοίκησιν, ἔνδυσιν, ἀνάληψιν, ἐνανθρώπησιν, συνάφειαν, ete.

Verum, excipiet aliquis, dixit Christum non esse purum hominem, sed Deum simul et hominem. Illud ipsum dixit Nestorius Serm. vir: 4 Non nudus homo Christus, o calumniator, sed homo simul et Deus. >

Dixit unam esse Christi personam, naturas duas. Dixit pariter Nestorius in epist. 4, ad sanctum Cyrillum Utraque natura propter conjunctionen summam, et inconfusionem in una persona unigeniti Filii adoratur. Et epist. 2, ad sanctum Cyrillum: Laudo naturarum factam discretionem, secundum divinitatis et humanitatis rationem, et earum in una persona conjunctionem. Et apud Cyrillum lib. de recta fide ad reginas: Nomen hoe, Christus, Deo et homini convenit, ratione conjunctionis in unam illos personam colligentis. ?

Dixit, Christum non dividi in duos Filios aut Dominos, questusque est calumniam sibi fieri, quod divideret. Idipsum dixit Nestorius Serm. 12: «Unus Filius, quod visibile et quod invisibile; unus Christus, et iste qui utitur, et id quo utitur : naturæ duplices, sed Filius singularis. Quid sermonem in calumniam vocas? >

Confessus est Virginem sanctam esse Deiparam. Confessus quoque Nestorius Serm. 6 ‹ Dixijam sæpius, Si quis inter vos simplicior, sive inter quoscunque alios, voce hac Bɛotóxo; gaudet, apud me nulla est de voce invidia, modo ne Virginem faciat Deum. Serm. 12: Filius Dei natus est, Deus Verbum et homo: ergo quæ peperit propter unionem, dicatur Osovóxos, etc. Serm. 13: Eadem modo definitione, qua prius breviter de illa beata D Maria semper virgine prædicabam, etiamnum evidcntiore sermone, summa voce proclamo, quoniam 464 sancta Virgo et Dei est et hominis Genitrix. Hæc Nestorius.

[ocr errors]

Sed Theodoretus, quod non fecit Nestorius, expressis verbis unionem hypostaticam rejecit, velut novam et alienam a divinis Scripturis ac Patribus, qui eas interpretati sunt : Τὴν δὲ καθ ̓ ὑπόστασιν dè ἕνωσιν παντάπασιν ἀγνοοῦμεν, ὡς ξένην καὶ ἀλλό φυλον τῶν θείων Γραφῶν, καὶ τῶν ταύτας ἡρμηνευνότων Πατέρων 28.

SCHULZI NOTÆ.

Tot accusatoribus sane non opus est ad dirimendam litem, quam ipse Theodoretus post concilium Chalcedonense composuisse videtur. 32 Omnino temporis habenda est ratio. Non est melior ex difficultatibus, quas Garnerius præter necessitatem auxit, elabendi via. 33 Vide supra, p. 387 seq. 3 list. eccl., lib. v. Vid. supra, p. 10, et p. 459.

[ocr errors]
« PreviousContinue »