Ammiani Marcellini Rerum gestarum libri qui supersunt

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 62 - ... aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore adsiduo, multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens , pollicem sibi praecidit, quos localiter múreos appellant.
Page 283 - Bracmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.
Page 56 - ... 2. Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte.
Page 271 - Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
Page 532 - Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi. qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.
Page 433 - Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti : Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.
Page 457 - Callistratus, quern nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea * est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est : ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quern ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.
Page 528 - Mulier, filius tuus adversus te rogat; "quid dicis? est filius tuus an non?,,; quae dixit: "Non est meus filius, sed peregrinum suscepi,,. Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribus régis, dicit mulieri denuo: "Est filius tuus an non...
Page 525 - integer inter tredecim et quattuordecim annos' uidelicet integrum eius regnum significans. 11. 49. Zeno itaque recompensans beneficiis Theodericum, quern fecit patricium et consulem, donans ei 5 multum, et mittens eum ad Italiam. cui Theodericus pactuatus est, ut, si uictus fuisset Odoachar, pro mérito laborum suorum loco eius, dum adueniret, tantum praeregnaret. ergo superueniente Theoderico patricio de ciuitate Noua cum gente Gothica, missus ab imJperatore Zenone de partibus orientis ad defendendam...
Page 406 - Hi omne quod vivunt, vino et tesseris impendunt et lustris, et voluptatibus et spectaculis : eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus...

Bibliographic information