The ʻOpus majusʾ of Roger Bacon, Volume 3

Front Cover
Williams and Norgate, 1900
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 17 - Neque enim quorumlibet disputationes quamvis Catholicorum et laudatorum hominum velut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia quse illis debetur hominibus aliquid in eorum scriptis improbare [atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta vel a nobis.] Talis ego sum in scriptis aliorum, tales volo esse intellectores meorum.
Page 48 - Et haec sententia est tota fidelis, et a sanctis confirmata ; sciunt enim omnes theologi, quod Augustinus dicit in Soliloquiis et alibi, quod soli Deo est anima rationalis subjecta in illuminationibus et influentiis omnibus principalibus. Et quamvis angeli purgent mentes nostras et illuminent et excitent multis modis, et sint ad animas nostras sicut stellae respectu oculi corporalis, tamen Augustinus ascribit Deo influentiam principalem sicut soli influentia luminis cadentis per fenestram ascribitur,...
Page 166 - Unde quando per tentationem et derisionem aliqui minores praesumptuosi quaesiverunt a fratre Adam : « Quid est intellectus agens ? » respondit : « Corvus Eliae », volens per hoc dicere quod fuit Deus vel angélus.
Page 53 - Et hoc ultimo confirman potest per hoc quod eisdem personis data est philosophiae plenitudo, quibus et lex Dei, scilicet sanctis patriarchis et prophetis a mundi principio.
Page 36 - Expositio etenim 8 veritatis divinae per illas scientias habetur. Nam ipsa cum eis velut in palmam explicatur, et tamen totam sapientiam in pugnum colligit per seipsam ; quoniam ab uno Deo data est tota sapientia et uni mundo, et propter finem unum.
Page 45 - Et sic intellectus agens secundum majores philosophos non est pars animae, sed est substantia intellectiva alia et separata per essentiam ab intellectu possibili ; et quia istud est necessarium ad propositi persuasionem, ut ostendatur quod philosophia sit per influentiam divinae illuminationis, volo illud efficaciter probare ; praecipue cum magnus error invaserit vulgus in hac parte, necnon multitudinem magnam theologorum, quoniam qualis hic est in philosophia, talis in theologia esse probatur.
Page 78 - O. om. philosophia. quaesi1 convenienter l proponerentur elè et probarentur per principia philosophiae completae, hoc est per vivacitatem rationis, quae sumit originem a philosophia infidelium, licet complementum a fide Christi, reciperent sine contradictione et gauderent de proposita sibi veritate, quia avidi sunt sapientiae et magis studiosi quam Christiani.
Page 82 - Nam tanta est peruersitas et horribilis difficultas, maxime in libris A.RISTOTELIS translatis, quod nullus potest eos intelligere.
Page 45 - Nam ponunt intellectum agentem et possibilem; anima vero humana dicitur ab eis possibilis, quia de se est impotens ad scientias et virtutes, et eas recipit aliunde. Intellectus agens dicitur, qui influit in animas nostras illuminans ad scientiam et virtutem ; quia licet intellectus possibilis possit dici agens ab actu intelligendi, tamen sumendo intellectum agentem ut ipsi sumunt, vocatur influens et illuminans possibilem ad cognitionem veritatis.
Page 47 - Cum . . . haec verba agens et possibilis sunt a Philosopho non a sanctis accepta, longe melius est secundum Philosophi sententiam agentem intellectum penitus dicere substantiam separatum ab anima per essentiam.

Bibliographic information