Corpus scriptorum historiae Byzantinae, Volume 4

Front Cover
Impensis ed. Weberi, 1853 - Byzantine Empire
 

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 48 - Graeci iis instarent et mullos interficerent, in fugam vel inviti inclinarunt. et cum persecutio valde fieret multi Scytharum ceciderunt: deinde etiam agmina horum simul contra últimos effusa et ipsa vi aggredientium victa sunt: et omnes simul pulsi sunt usque ad Rentakium collem : atque nisi ad silvas et valles confugissent, iacuissent omnes Graeci gladii facti opsonium. Hoc autem modo cum superiores facti essent Graeci , tempore aliquo post fama quaedam percurrit Scythas dicens cum vi sufficiente...
Page 31 - Atqtie duces quidem horum ad regem mittuntur, ceteri autem ipsorum munitis locis observabantur incólumes. Cum autem cessasset morbus et sicut serpentes calore valide se moverent illi et opinionem obtinuissent roboris intractabilis, consilium habuit rex duces eorum mittendi ut erudirent genus cognatum quod aderat. Accidit enim ut eos novando divino baptismo dignare vellent et honore dignos habere máximo. Atque sic facit eos pugnae mox conciliatores et domesticis gentibus rursus restituit et tradit.
Page 39 - ... equus ibi per aera ingredi quasi vellet, evertitur sede ipse et casu in terram deiicitur tristi. atque nonnulli Scytharum aggressi eum lancea hune conflciunt, postremum demum cognoscentem , invidiam perniciem afferre et invidis et iis qui invidis utuntur. Turn igitur nocte confusae fugae ex speculatione Botaniates factum malum et quae contra spem Graecorum temeritate facta erant conspiciens...

Bibliographic information