Servii Grammatici qvi fervntvr in Vergilii carmina commentarii, Volume 1

Front Cover
in aedibvs B.G. Tevbneri, 1883
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 98 - Docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, lovis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.
Page 27 - Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
Page 47 - Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum.
Page 135 - ... quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. huius apes summum densae (mirabile dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, 65 obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit. continuo vates 'externum cernimus...
Page 100 - ... similiter? et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et ánimos faciunt. quod potest etjam in uno eodemque 15 aiiioialis corpore probari.
Page 132 - MEPHITIN mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, et est in nemoribus gravior ex densitate silvamm.
Page 107 - Vergilium ... unde etiam in antiquis invenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non a parte, sed a toto debet dari.
Page 183 - Aen. 7.691 hic Messapus per mare ad Italiam uenit, unde Neptuni dictus est filius: quem inuulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis.
Page 250 - Argum quemdam suscepit hospitio, qui cum de eius cogitaret interitu, ut ipse regnaret, Euandro hoc non sentiente, socii intellexerunt et Argum necarunt. Cui Euander et sepulcrum fecit et locum sacravit; non quod ille merebatur sed hospitalitatis causa.
Page 141 - Pomona, dea pomorum, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem picum Martium convertit.

Bibliographic information