Page images
PDF
EPUB

p. 243. 44 R.

p. 334. 35 V. o biduum ab hoc biduo. declinatio tridui: hoc triduum huius tridui huic triduo hoc triduum o triduum ab hoc triduo. declinatio quadridui: hoc quadriduum huius quadridui huic quadriduo hoc quadriduum o quadriduum ab hoc quadriduo. declinatio rienis: numeri singularis haec rien huius rienis huic rieni hanc rienem o rien ab hac riene, numeri pluralis 5 hae rienes harum rienium his rienibus has rienes o rienes ab his rienibus.

Quaecumque nomina ablativo casu numeri singularis a vel o littera terminantur et neque aptota neque anomala esse reperiuntur, haec in eodem ablativo casu numeri singularis rum syllabam accipiunt et genetivum casum 10 numeri pluralis ostendunt. at vero haec eadem nomina, quae diximus ablativo casu numeri singularis a vel o littera terminari et nec aptota neque anomala reperiri, ex eodem ablativo casu numeri singularis eandem a vel o in is litteras convertunt et dativum vel ablativum casum numeri pluralis ostendunt. quaecumque nomina ablativo casu numeri singularis e producto 15 terminantur, haec in eodem ablativo casu numeri singularis rum syllabam accipiunt et genetivum casum numeri pluralis ostendunt. at vero haec eadem nomina, quae diximus ablativo casu numeri sin gularis e littera producta terminari, in eodem ablativo casu numeri singularis bus syllabam accipiunt et dativum vel ablativum, casum numeri pluralis ostendunt. quae- 20 cumque nomina ablativo casu numeri singularis u littera terminantur, haec in eodem ablativo casu numeri singularis um syllabam accipiunt et genetivum casum numeri pluralis ostendunt. at vero haec eadem nomina, quae diximus ablativo casu numeri singularis u littera terminari, ex eodem ablativo casu numeri singularis eandem u litteram in i convertunt et bus syl- 25 labam accipiunt, unde dativum vel ablativum casum numeri pluralis ostendunt. quaecumque nomina ablativo casu numeri singularis e correpto terminantur, haec ex eodem ablativo casu numeri singularis eandem e litteram omittunt vel in i convertunt et um syllabam accipiunt, unde genetivum casum numeri pluralis ostendunt. at vero haec eadem nomina, quae 30 diximus ablativo ca su numeri singularis e correpto `terminari, haec ex eodem ablativo casu numeri singularis eandem e correptam in i litteram convertunt et bus syllabam accipiunt, unde dativum vel ablativum casum numeri pluralis ostendunt. quaecumque nomina ablativo casu numeri singularis i littera terminantur et aptota esse non reperiuntur, haec in eodem 35 ablativo casu numeri singularis bus syllabam accipiunt et dativum vel ablativum casum numeri pluralis ostendunt.

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius vultur obun co' huius vulturi an huius vulturis facere debeat. sed quaecumque nomina nominativo casu numeri singularis ur litteris definiuntur, haec genetivo casu numeri singu- 40

6 rienium R 14 vel ablativum om. R,

4 rienis Rrenis Br: item in reliquis eiusdem nominis casibus renium renum - B 13 eandem a v eundem a RB add. B 38 Vergilius] Aen. VI 597

p. 244. 45 R.

p. 335-37 V. laris s non i littera definiuntur; et ideo vultur huius vulturis, non vulturi facere demonstratur.

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius 'amida solstitia' nominativo casu numeri singularis hoc solstitiu an hoc solsti tium facere debeat. sed 5 quaecumque nomina generis neutri nominativo casu numeri pluralis ia litteris definiuntur, haec numquam nominativo casu numeri singularis u littera terminantur; et ideo hoc solstitium, non hoc solstitiu facere pronuntiatur.

Quaeritur, ab eo quod dixit Sallustius 'sed Allobroges ex praecepto Ciceronis' nominativo casu numeri singularis Allobrogus an Allo10 broges facere debeat. sed quaecumque vocabula masculina nominativo casu numeri pluralis es litteris definiuntur et a nominativo casu numeri singularis in eodem nominativo casu numeri pluralis per syllabas non crescunt, haec in nominativo casu numeri singularis numquam us litteris definiuntur; et ideo hic Allobroges, non hic Allobrogus facere pro15 nuntiatur.

Quaeritur, qua de causa Vergilius haec finis Priami' feminino genere pronuntiarit, siquidem quaecumque nomina inanimalia Latina dumtaxat nominativo casu numeri singularis disyllaba esse reperiuntur et nis syllaba terminantur, haec secundum analogicam disciplinam masculini ge20 neris esse probantur. sed hoc in metris conpetenter tractabimus, scilicet quoniam propter metrum hoc fecisse Vergilium declarabimus.

Quaeritur, ab eo quod dixit Cicero ex agresti luxuria' hic agrester an agrestis facere debeat. sed quaecumque nomina in ablativo casu numeri singularis a nominativo casu numeri singularis per syllabas non 25 crescunt et in eodem ablativo casu numeri singularis ante ultimam vocalem unam consonantem habent oppositam, haec numquam nominativo casu numeri singularis er litteris definiuntur; et ideo hic agrestis, non hic agrester facere pronuntiatur.

Quaeritur, hoc torcular an hoc torculare facere debeat. sed quae30 cumque nomina generis neutri genetivo casu numeri singularis ante ultimam syllabam a litteram habent constitutam, si eandem a litteram producto accentu resonant, haec numquam || nominativo casu numeri singularis ar litteris- definiuntur; et ideo hoc torculare, non hoc torcular facere pronuntiatur. sane etiam hoc monemus, quod haec eadem nomina in eodem 35 nominativo casu numeri singularis certa necessitate metri vel structurae et ar litteris permissa sint declinari. sed qua de causa haec eadem supra dicta nomina nominativo casu numeri singularis et ar litteris permissa sint pronuntiari, hoc in metris vel structuris conpetenter tractabimus.

3 Vergilius] georg. I 100

4 an hoc solstitium rB an hoc solistitium R 7 non hoc solstitiu rB non hoc solistitiu R 8 Sallustius] Catil. 44 16 Vergilius] Aen. II 554 18 disyllaba Br dissyllaba R 19 analogicam Br inalogicam R 20 tractabimus r tractauimus RB 21 declarabimus r declarauimus RB 22 Cicero] in Catil. II 3, 5 luxuria R luxuriae B luxurie v 31 si om. R, add. r 38 uel in structuris R: in om. Br tractabimus r tractauimus RB

p. 245.46 R.

p. 337.38 V.

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius et viscera nudant' nominativo casu numeri singularis hoc viscum an hoc viscus facere debeat. sed quaecumque nomina generis neutri nominativo casu numeri singularis um litteris definiuntur, haec numquam nominativo casu numeri pluralis a nominativo casu numeri singularis per syllabas crescunt; et ideo haec 5 viscera hoc viscus, non hoc viscum facere demonstratur.

Quaeritur, qua de causa horum dentium et non horum dentum facere debeat. hac de causa, quoniam quaecumque nomina nominativo casu numeri singularis ens litteris definiuntur et monosyllaba esse reperiuntur, haec genetivo casu numeri pluralis ium litteris concluduntur.

10

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius lapidosa que corna Dant rami' nominativo casu numeri singularis hoc cornu an hoc cornum facere debeat. sed quaecumque nomina generis neutri nominativo casu numeri pluralis a littera post consonantem concluduntur, haec numquam nominativo casu numeri singularis u littera terminantur; et ideo haec corna hoc 15 cornum, non hoc cornu facere pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa huius pectinis et non huius pectenis dicatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina generis || masculini nominativo casu numeri singularis en litteris definiuntur et monosyllaba esse non reperiuntur, haec eandem e litteram, quam habent in eodem nominativo 20 casu numeri singularis ante n ultimum, per ceteros casus in i litteram convertunt; et ideo hic pecten huius pectinis, non huius pectenis facere demonstratur.

Quaeritur, qua de causa inops per p, non per b litteram scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina in quolibet casu in ultima 25 vel prope ultimam syllabam p litteram habent constitutam, haec in nominativo casu numeri singularis per p, non per b litteram scribuntur; et ideo inops, non inobs facere pronuntiatur.

Quaeritur, ab eo quod dixit Sallustius vas aut vestimentum alicuius concupiverat' vas ad quam formam pertineat. utique ad eam, 30 qua nomina generis neutri nominativo casu numeri singularis as litteris definiuntur, ut puta fas; et ideo vas et cetera talia secundum formam suam aptote sunt declinanda.

Quaeritur, qua de causa huius Achatis dicatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina ablativo casu numeri singularis e littera correpta 35 terminantur et aptota esse non reperiuntur, haec genetivo casu numeri singularis is litteris definiuntur et ad exemplum e litterae correptae per ceteros casus declinantur. nunc cum dicat Vergilius uno comitatus Achate', utique iam huius Achatis facere pronuntiavit.

1 Vergilius] Aen. I 211

eandem R haec eadem B

6 demonstratur B demonstrant R

8 debeat B 20 haec

debeant R 10 concluduntur B crescunt R 11 Vergilius] Aen. III 649 23 demonstrant RB 26 uel prope ultimam R, om. B 32 formam suam R formas suas B 38 Vergilius]

29 Sallustius] Catil. 51

Aen, I 312

p. 246. 47 R.

p. 338-40 V,

Quaeritur, qua de causa plebs per b et non per p litteram scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina in quolibet casu in ultima vel prope ultimam syllabam b litteram habent constitutam, haec in nominativo casu numeri singularis per b, non per p litteram scribuntur; et 5 ideo plebs, non pleps facere pronuntiatur: facit enim plebs plebis.

Quaeritur, qua de causa labsus per b et non per p litteram scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque vocabula ab illis verbis venire reperiuntur, quae modo indicativo temporis praesentis ex prima persona in ultima vel prope ultimam syllabam b litteram habent constitutam, haec 10 per b, non per p litteram scribuntur. nunc cum labsus a labor venire

intellegatur, et ideo per b, non per p litteram scribi pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa Sallustius hic proconsule pronuntiarit, cum nomina generis masculini prohibeantur nominativo casu numeri singularis e littera terminari. quare hoc monemus, quod haec in sonis con15 petenter tractare debeamus. |

Quaeritur, qua de causa mortuus nominativo et accusativo casu numeri singularis ante ultimam consonantem per duo u scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina genetivo casu numeri singularis ui litteris discretis definiuntur, haec nominativo et accusativo casu numeri singularis 20 per duas u litteras ante ultimam consonantem scribuntur. nunc cum et hoc nomen huius mortui facere intellegatur, et ideo hic mortuus et hunc mortuum facere pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa hic sobrius et non hic sober dicatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina generis masculini ablativo casu 25 numeri singularis io litteris discretis definiuntur, haec numquam nominativo casu numeri singularis er litteris concluduntur. nunc cum et hoc nomen ab hoc sobrio facere reperiatur, et ideo hic sobrius, non hic sober facere pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa coqus per q et non per c litteram scribatur. 30 hac de causa, quoniam quaecumque nomina in quolibet casu in ultima vel ante ultimam syllabam q litteram habent constitutam, haec per omnes casus eandem q litteram in ultima vel ante ultimam syllabam necesse est ut custodiant. nunc cum dicat Terentius in Eunucho coqui fartores' et cetera, utique iam coqum per q, non per c litteram scribi de35 monstrat.

Quaeritur, qua de causa miles per s et non per x litteram scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina generis communis genetivo casu numeri singularis tis syllaba terminantur, haec numquam nominativo casu numeri singularis x littera definiuntur. nunc cum et hoc nomen

3 uel prope ultimam R uel proultimam B 9 uel prope ultimam R uel proultimam B 12 pronuntiarit r pronuntiauit R pronuntiaris B 15 tractare debeuimus R tractare debebimus r tractauimus B

[blocks in formation]

21 et ideo B ideo R 34 coqum R coquum Br

29 coqus RB

p. 247. 48 R.

p. 340. 41 V.

huius militis facere reperiatur, et ideo hic miles per s, non per x litteram pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa Hannibalis a littera, quam habet ante ultimam syllabam, producto accentu pronuntietur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina generis masculini nominativo casu numeri singularis al 5 litteris definiuntur, haec eandem a litteram, quam habent ante I ultimum constitutam, secundum rationem sonorum necesse est ut per omnes casus producant.

Quaeritur, qua de causa vocativo casu numeri singularis o dee per duas e litteras scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina 10 ablativo casu numeri singularis o littera terminantur et nominativo casu numeri singularis eus litteris definiuntur, haec excepto genetivo casu numeri pluralis per | ceteros casus pari numero syllabarum oportet scribi.

Quaeritur, qua de causa huius Gai per unam i litteram scribatur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina ablativo casu numeri singu- 15 laris o littera terminantur et nominativo casu numeri singularis ius syllaba definiuntur, haec genetivo casu numeri singularis per unam i litteram scribuntur.

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius terga dabant' qua de causa hoc tergum et non hoc tergus facere reperiatur. hac de causa, quoniam 20 quaecumque nomina generis neutri a nominativo casu numeri singularis in accusativo casu numeri pluralis per syllabam non crescunt, haec numquam nominativo casu numeri singularis us litteris definiuntur; et ideo terga hoc tergum et non hoc tergus facere pronuntiatur.

Quaeritur, ab eo quod dixit Vergilius 'tergora diripiunt costis' 25 qua de causa hoc tergus et non hoc tergum facere pronuntietur. hac de causa, quoniam quaecumque nomina generis neutri || a nominativo casu numeri singularis in accusativo casu numeri pluralis per syllabas crescunt, haec numquam nominativo casu numeri singularis um litteris definiuntur ; et ideo tergora hoc tergus, non hoc tergum facere pronuntiatur.

Quaeritur, qua de causa Varro masculum et feminam avos pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta, haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant. qua disciplina et Vergilius Priamum et Hecubam masculino genere appellat, dicens de Andromacha

ad soceros:

ferre incomitata solebat

item idem Maro Helenum et Andromacham

30

35

3 a litteram corr, a littera B litterar litteram R 6 haec eandem r hace eadem RB 19 Vergilius] Aen. XII 738 25 Vergilius] Aen. I 211 26 pronuntietur r pronuntiatur R 31 auos B ambos R pronuntiarit pronuntiauit Rv

32 generibus masculinis R generib. (corr. generis) masculini B nominibus generis masculini v 35 haecubam RB 36 ferre] Verg. Aen. II 456

« PreviousContinue »