Sancti Avreli Avgvstini Confessionvm libri tredecim

Front Cover
F. Tempsky, 1896 - 396 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 274 - tempus"? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio...
Page 274 - Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum nondum est?
Page 22 - Cui narro haec ? Neque enim tibi, Deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et ut quid hoc ? Ut videlicet ego et quisquis haec legit cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te.
Page xxvii - Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.
Page 331 - Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
Page xxxi - ... ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?
Page xxx - IE et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? paruane ipsa est, si non amem te? ei mihi! die mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. die ani- M mae meae: salus tua ego sum.
Page 277 - Quisnam est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus , puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum ; sed tantum praesens , quoniam illa duo non sunt ? An et ipsa sunt , sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens; et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum?
Page 19 - LIBER SECUNDUS. I. Recordari volo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui.
Page 203 - Dicebamus ergo: , ,si cui sileat tumultus carnis sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino, quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum...

Bibliographic information