Apocolocyntosis

Front Cover
W.Heinemann, 1913 - 418 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 252 - ... non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt1, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides ; tamquam si placet hie impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum.
Page 250 - ... praeterea curandum est ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
Page 102 - Quare ergo servivisti?' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit 'redde quod debes.
Page 4 - Hyperidis aa famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
Page 40 - Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum "cave canem.
Page 80 - Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum : si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo collo suo circumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit. Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur.
Page 2 - ... existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his quae in usu habemus aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globules et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
Page 360 - Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nee ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit. Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit.
Page 166 - ... propter hoc ipsum. amor ingenii neminem unquam divitem fecit. | qui pelago credit, magno se faenore tollit; qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
Page 386 - sine capite, sine praeputio"? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec 2 cor nec caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab love, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti.

Bibliographic information