C. Valeri Flacci ... Argonauticon libri octo ed. C. Schenkl

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 30 - Venus quassans undantem turbine pinum adglomerat tenebras pugnaeque adcincta trementem desilit in Lemnon; nimbis et luce fragosa prosequitur polus et tonitru pater auget honoro. inde novam pavidas vocem furibunda per auras • 200 congeminat, qua primus Athos et pontus et ingens Thraca palus pariterque toris exhorruit omnis mater et adstricto riguerunt ubere nati.
Page 90 - Gradive, tui ; sonat ilia creatrix prima manus belli terras crudelis in omnes. nam prius ignoti quam dura cubilia ferri eruerent ensesque darent, Odia aegra sine armis 145 errabant Iraeque inopes et segnis Erinys. inde Genetaei rupem lovis, hinc Tibarenum dant virides post terga lacus, ubi deside mitra fêta ligat partuque virum fovet ipsa soluto...
Page 110 - Cessaeaeque manus, et qui tua iugera nondum 130 eruis, ignotis insons Arimaspe metallis; doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro spargere et extremas laqueis adducere turmas...
Page 10 - Nate indignos aditure labores, 320 dividimur ; nec ad hos animum componere casus ante datum, sed bella tibi terrasque timebam. Vota aliis facienda deis. Si fata reducunt te mihi, si trepidis placabile matribus aequor, possum equidem lucemque pati longumque timorem.
Page 67 - S5 fata deum et miserae solans incommoda vitae securum numeris agit et medicabile carmen; quod simul adsumpta pulsum fide, luctus et irae et labor et dulces cedunt e pectore nati. Interea magni iam iam subeuntibus astris 90 Oceani...
Page 147 - ... verum age et hoc etiam, quando potes, adice tantis muneribus meritisque tuis; namque aurea iussi terga referre sumus; socios ea gloria tangit.
Page 13 - Eurotan molli bis fuderat auro; 430 quemque suus sonipes niveo de stamine portat et volat amborum patrius de pectore cycnus. at tibi collectas solvit iam fibula vestes ostenditque umeros fortes spatiumque superbi pectoris Herculeis aequum, Meleagre, lacertis. 435...
Page 154 - Graecia fallax, 275 persequor adque tuis hunc quasso moenibus ignem ; nec tibi digna, soror, desum ad conubia frater. primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro coniugio, primus celebro dotalia sacra, qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae. 280 quin omnes alii, pariter populusque patresque, mecum adsunt. magni virgo ne regia Solis Haemonii thalamos adeas despecta mariti, tot decuit coiisse rates, tot fulgere taedas.
Page 130 - ... qualis ubi extremas lo vaga sentit harenas fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys ire mari Phariaeque vocant trans aequora matres: circuit haud aliter foribusque impendet apertis, an melior Minyas revocet pater; oraque quaerens...
Page 18 - Pallas et soror hanc," inquit, „mulcens mea pectora fletu abstulerint; veniant Phariae Tyriaeque carinae permissumque putent. quotiens mox rapta videbo 645 vela Notis plenasque malis clamoribus undas! non meus Orion aut saevus Pliade Taurus mortis causa novae; miseris tu gentibus, Argo, fata paras nee iam merito tibi, Tiphy, quietum ulla parens volet Elysium manesque piorum.

Bibliographic information