Q. Horativs Flaccvs, Volume 2

Front Cover
W. Engelmann, 1857
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 13 - Nomentanus?" pergis pugnantia secum frontibus adversis componere. non ego avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 448 - Versibus impariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos: quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.
Page 107 - Felices! nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 hunc neque dira venena nee hosticus auferet ensis, nee laterum dolor aut tussis, nee tarda podagra; garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
Page 9 - Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina : quid rides ? mutato nomine de te fabula narratur : congestis undique saccis 70 indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis quo valeat nummus ? quem praebeat usum ? panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
Page 255 - Longa videtur opus debentibus ; ut piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum : Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque ; Aeque, neglectum, pueris senibusque nocebit.
Page 470 - ... paterna recepit commodus et patiens, non ut de sede secunda cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni...
Page 367 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Page 259 - ... si recte facies.' hic murus aeneus esto, 6o nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, die sodes, melior lex an puerorum est nenia, quae regnum recte facientibus offert, et maribus Curiis et decantata Camillis ? isne tibi melius suadet qui, rem facias, rem, si possis, recte, si non, quocumque modo rem...
Page 372 - Libera per uacuum posui uestigia princeps, non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet dux reget examen. Parios ego primus iambos ostendi Latio, numeros animosque secutus Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben.
Page 400 - Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit, Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.

Bibliographic information