Ab urbe condita libri: Bd. Buch VI-X. 3 verb. Aufl. 1869

Front Cover
Weidmann, 1869
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 227 - Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, turn verberatum necari; aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda. Quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.
Page 423 - Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella lovis lovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
Page 199 - Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse: alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. „Atqui bene habet" inquit Decius, „si ab collega litatum est.
Page 99 - Oscis acceptum tenuit iuventus nee ab histrionibus pollui passa est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nee tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant.
Page 188 - Exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.
Page 70 - ... creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id quod su5 peresset íriennio aequis portionibus persolveretur; alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fièrent, consulumque utique alter ex plebe crearetur; cuneta ingentia et quae sine certamine máximo obtineri non possent.
Page 100 - Lex vetusta est priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis lovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est.
Page 6 - ... de diebus religiosis agitari coeptum, diemque ad xv Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Aliam cum exitio 30 urbis foede pugnatum, a posteriore clade Aliensem appellarunt, insignemque rei nulli publice privatimque agendae fecerunt.
Page 111 - ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum iuvantibus diis praesta'. armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et — quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est — linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.
Page 5 - Hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere. 10 in primis foedera ac leges (erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges) conquiri, quae comparerent, iusserunt ; alia ex eis edita etiam in vulgus ; quae as autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, sup1 1 pressa.

Bibliographic information