The works of Francis Bacon, Volume 8

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 36 - At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova; quum nee verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
Page 37 - ... respectu nostri, antiqua et major, respectu mundi ipsius nova et minor fuit. Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus, quam a juvene propter experientiam et rerum, quas vidit et audivit et cogitavit, varietatem et copiam : eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multa quam a priscis temporibus expectari par est, utpote aetate mundi grandiore et infinitis experimentis et observationibus...
Page 37 - Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam ; eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est ; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
Page 31 - Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in imperium Romanum, postquam doctrina humana velut naufragium perpessa esset; turn demum philosophise Aristotelis et Platonis, tanquam tabulae ex materia leviore et minus solida, per fluctus temporum servatae sunt.
Page 106 - Nos enim quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt ; ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi, aut forma luminis, et lex calidi sive lex luminis ; neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam nos abstrahimus, aut recedimus.
Page 20 - ... et hujusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum Apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
Page 54 - At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas; ac deinde post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas conclu.dere...
Page 10 - Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis ; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat ; quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
Page 4 - Duae viae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem. Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media; atque haec via in usu est: altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia; quae via vera est, sed intentata.
Page 11 - Intellectus humanus luminis sicci non est ; sed accipit infusionem a voluntate et affectibus : id quod general ad quod vult scientias. Quod enim mavult homo verum esse id potius credit.

Bibliographic information