C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVii, Volume 1

Front Cover
B.G. Teubner, 1870 - Natural history
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 131 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
Page 176 - Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. Insulae conplures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit.
Page 69 - Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia ne deum quidem posse omnia. Namque nee sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae...
Page 193 - L, in qua et oppidum Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae. quidam ex his aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten.
Page 178 - Sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat.
Page 105 - DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et 184 per eos XC dies in meridiem umbras iaci.
Page 97 - LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen...
Page 177 - Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. Ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
Page 124 - Varrņ pervenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. Lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius universae.
Page 260 - His addemus etiamnum unam Graecae inventionis sententiam vel exquisitissimae subtilitatis , ut nihil desit in spectando terrarum situ, indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique societas sit sive cognatio dierum ac noctium, quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas.

Bibliographic information