Ascensio Isaiae, Aethiop. et Lat., cum prolegomenis, adnotationibus, additis versionum Lat. reliquiis, ed. al A. Dillmann

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 65 - Denique cum aegrotasset Ezechias in tempore quodam et venisset ad eum Esaias propheta visitandum, vocavit Ezechias filium suum Manassen et coepit ei mandare, quod debeat Deum timere, quomodo regere regnum et alia multa.
Page 65 - Deum exasperet et sanctos ejus persequatur. Tenuit autem eum vix Esaias propheta dicens: irritum faciat Deus consilium tuum hoc, videns Ezechiae religionem, quia plus amabat Deum quam filium suum.
Page 17 - Berial angelus magnus rex hujus mundi cui dominatur ex quo exstat, et descendet e firmamento suo in specie hominis, regis iniquitatis, matricidae, hie est rex hujus mundi, set plantam quam plantaverunt duodecim Apostoli Dilecti persequetur; e duodecim in manum ejus tradetur.
Page 78 - Et ascendi in quintum coelum , et ibi vidi angelos innumerabiles , et gloria eorum et canticum gloriosius erat quarti coeli, et' ego miratus sum, tantam multitudinem angelorum videns, diversis bonitatibus ordinatorum, et singuli gloriam habentes glorificabant existentem in alto, cujus nomen non est revelatum omni carni, quia tantam gloriam dat angelis super singulos coelos. Et respondens angelus dixit mihi: quare miraris de hoc, quod non sunt unius speciei? non enim vidisti insuperabiles virtutes...
Page 17 - IV, 2. ... et postquam consummatum est, descendet Berial angelus magnus rex huius mundi *), cui dominatur ex quo exstat, et descendet e firmamento suo [in specie hominis regis iniquitatis matricidae . hie est rex huius mundi] .... hie angelus Berial [in specie istius regni] veniet, et venient cum eo omnes potestates huius mundi 4) et audient eum in Omnibus quae voluerit.
Page 78 - ... adora, similiter eum, qui est super omnes angelos , thronos , et super vestes et coronas, quas videbis deinceps. Et gavisus sum gaudio magno valde, quia talis est consummatio scientibus altissimum et aeternalem et dilectum filium ejus , quia sicut angeli sancti spiritus, sic hi ascendunt in illum. Et elevavit me super tertium coelum, et similiter vidi parvum thronum, et dextros et sinistros angelos.
Page 19 - Isaias vidi eum qui suspensus est et ascendit, et credentes quoque in eura @ ex iis pauci in illis diebus reliqui erunt servi ejus fugientes ex eremo in eremum, praestolantes ejus adventum. 14Et post *mille et* trecentos et triginta et duos dies veniet Dominus cum angelis suis et cum potestatibus (exercitibus) sanctorum e septimo coelo, cum gloria septimi coeli, et trahet Berialem in Gehennam et potestates (exercitus) quoque ejus.
Page 84 - Beliar5 in corde Manasse et in corde principum Judae et Benjamin et spadonum et consiliariorum régis.
Page 81 - vocem Aeterni dicentem Domino filio : exi et descende de omnibus coelis, et sis in mundo, et vade usque ad angelum, qui est in infernum, transfigurans te secundum formam illorum, et non cognoscent te, neque angeli neque principes seculi illius, et...
Page 67 - vidi Dominum Sabaoth." Moses, ajunt, non vidit et tu vidisti ? Et propter hoc eum secuerunt et condemnaverunt eum ut impium.

Bibliographic information