Opera quae supersunt omnia ex recensione Io. Casp. Orellii: Orationes

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini, 1854
1 Review
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 663 - periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei
Page 535 - ptumque confecit. XX. 59. Reliquum est, ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fruclum ac dignitatis, cum omnes
Page 536 - bello praedonum praeponeretis. 64. Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur: sin autem vos plus turn in re publica vidistis, vos iis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi
Page 407 - non esset, turn se tarnen in conspectum nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. lam hoc istum vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderunt. 87. Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique appulsa, nautae, coacti fame, radices20 palmarum agrestium, quarum erat in illis
Page 349 - candelabrum factura e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse: de céleris operibus ex auro et gemmis, quae sua penes ilium essent, se non laborare: hoc sibi eripi miserum esse et indignum. Id etsi antea iam mente et
Page 71 - perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio, eadem, quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia; quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus. Sin ea crudelitas, quae hoc tempore in re publica versata est, vestros quoque ánimos, id quod fieri prefecto non potest, duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices;
Page 513 - constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium : qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent: quia nolunt, non adimitur us civitas, sed ab us relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse possit, turn amittitur haec civitas denique, cum is, qui profugit, receptus
Page 672 - alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim locupletes—, voluntas vero et causa impudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus
Page 665 - Non enim iam inter latera nostra sica illa versabilur; non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domésticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente
Page 669 - non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano faceré possit : omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet; intus insidiae sunt, intus

Bibliographic information