M. Tullii Ciceronis Cato maior et Laelius: sive, De senectute et De amicitia dialogi

Front Cover
sumptibus librariae Gyldendalianae, 1835 - 68 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 32 - diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. 83 Itaque in iis perniciosus est error, qui existimant, libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa su-nt,
Page 14 - Quapropter a natura mihi videtur potius, quam ab indigentia, orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum ilia res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant 'ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus
Page 22 - amici amor ipse delectat , tumque illud fit , quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum; tantumque abest, ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ii, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidii , minime alterius indigeant, liberalissimi sint et beneficentissimi. Atque baud sciam, an ne opus sit quidem,
Page 11 - est, (quod contra decuit, ab illo meum,) animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar, existimans, non
Page 9 - animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse, quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius eventu, vereor, ne invidi magis quam amici sit. Sin autem ilia
Page 28 - est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis, ingenii, fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis, ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati; ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in
Page xxxii - senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem, . quam esse senem ante, quam essem. Itaque nemo adhuc con venire me voluit, cui fuerim occupatus. 33 At minus habeo virium, quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Pontii centurionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior ? Moderatio modo virium adsit, et tantum, quantum potest quisque, nitatur;
Page 16 - fruantur et moribus; suntque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum ; atque haec inter eos fit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura, quam ab imbecillitate, gravior et verior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolveret; sed quia natura
Page 36 - dii immortales! fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem díceres. Sed affuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maximo, fratre Scipionis, et L. Mancino consulibus; quam
Page 37 - agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur, et litigare se simulans blandiatur, atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut , is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat, cavendum est, ut in Epiclero: Hodie me ante

Bibliographic information